|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod superbia non sit
gravissimum peccatorum. Quanto enim aliquod peccatum difficilius
cavetur, tanto videtur esse levius. Sed superbia difficillime
cavetur, quia sicut Augustinus dicit, in regula, cetera peccata in
malis operibus exercentur, ut fiant, superbia vero bonis operibus
insidiatur, ut pereant. Ergo superbia non est gravissimum peccatum.
2. Praeterea, maius malum maiori bono opponitur, ut philosophus
dicit, in VIII Ethic. Sed humilitas, cui opponitur superbia,
non est maxima virtutum, ut supra habitum est. Ergo et vitia quae
opponuntur maioribus virtutibus, puta infidelitas, desperatio, odium
Dei, homicidium, et alia huiusmodi, sunt graviora peccata quam
superbia.
3. Praeterea, maius malum non punitur per minus malum. Sed
superbia interdum punitur per alia peccata, ut patet Rom. I, ubi
dicitur quod philosophi propter elationem cordis traditi sunt in
reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt. Ergo superbia non
est gravissimum peccatorum.
Sed contra est quod super illud Psalmi, superbi inique agebant
usquequaque, dicit Glossa, maximum peccatum in homine est superbia.
Respondeo dicendum quod in peccato duo attenduntur, scilicet conversio
ad commutabile bonum, quae materialiter se habet in peccato; et
aversio a bono incommutabili, quae est formalis et completiva peccati.
Ex parte autem conversionis, non habet superbia quod sit maximum
peccatorum, quia celsitudo, quam superbus inordinate appetit,
secundum suam rationem non habet maximam repugnantiam ad bonum
virtutis. Sed ex parte aversionis, superbia habet maximam
gravitatem, quia in aliis peccatis homo a Deo avertitur vel propter
ignorantiam, vel propter infirmitatem, sive propter desiderium
cuiuscumque alterius boni; sed superbia habet aversionem a Deo ex hoc
ipso quod non vult Deo et eius regulae subiici. Unde Boetius dicit
quod, cum omnia vitia fugiant a Deo, sola superbia se Deo opponit.
Propter quod etiam specialiter dicitur Iac. IV, quod Deus
superbis resistit. Et ideo averti a Deo et eius praeceptis, quod est
quasi consequens in aliis peccatis, per se ad superbiam pertinet,
cuius actus est Dei contemptus. Et quia id quod est per se, semper
est potius eo quod est per aliud, consequens est quod superbia sit
gravissimum peccatorum secundum suum genus, quia excedit in aversione,
quae formaliter complet peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod aliquod peccatum difficile cavetur
dupliciter. Uno modo, propter vehementiam impugnationis, sicut ira
vehementer impugnat propter suum impetum. Et adhuc difficilius est
resistere concupiscentiae, propter eius connaturalitatem, ut dicitur
in II Ethic. Et talis difficultas vitandi peccatum gravitatem
peccati diminuit, quia quanto aliquis minoris tentationis impetu
cadit, tanto gravius peccat, ut Augustinus dicit. Alio modo
difficile est vitare aliquod peccatum propter eius latentiam. Et hoc
modo superbiam difficile est vitare, quia etiam ex ipsis bonis
occasionem sumit, ut dictum est. Et ideo signanter Augustinus dicit
quod bonis operibus insidiatur et in Psalmo dicitur, in via hac qua
ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi. Et ideo motus superbiae
occulte subrepens non habet maximam gravitatem, antequam per iudicium
rationis deprehendatur. Sed postquam deprehensus fuerit per rationem,
tunc facile evitatur. Tum ex consideratione propriae infirmitatis,
secundum illud Eccli. X, quid superbit terra et cinis? Tum etiam
ex consideratione magnitudinis divinae, secundum illud Iob XV, quid
tumet contra Deum spiritus tuus? Tum etiam ex imperfectione bonorum
de quibus homo superbit, secundum illud Isaiae XL, omnis caro
faenum, et omnis gloria eius quasi flos agri; et infra, LXIV,
quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae.
Ad secundum dicendum quod oppositio vitii ad virtutem attenditur
secundum obiectum, quod consideratur ex parte conversionis. Et
secundum hoc superbia non habet quod sit maximum peccatorum, sicut nec
humilitas quod sit maxima virtutum. Sed ex parte aversionis est
maximum, utpote aliis peccatis magnitudinem praestans. Nam per hoc
ipsum infidelitatis peccatum gravius redditur, si ex superbiae
contemptu procedat, quam si ex ignorantia vel infirmitate proveniat.
Et idem dicendum est de desperatione et aliis huiusmodi.
Ad tertium dicendum quod, sicut in syllogismis ducentibus ad
impossibile quandoque aliquis convincitur per hoc quod ducitur ad
inconveniens magis manifestum; ita etiam, ad convincendum superbiam
hominum, Deus aliquos punit permittens eos ruere in peccata carnalia,
quae, etsi sint minora, tamen manifestiorem turpitudinem continent.
Unde Isidorus dicit, in libro de summo bono, omni vitio deteriorem
esse superbiam, seu propter quod a summis personis et primis
assumitur; seu quod de opere iustitiae et virtutis exoritur, minusque
culpa eius sentitur. Luxuria vero carnis ideo notabilis omnibus est,
quoniam statim per se turpis est. Et tamen, dispensante Deo,
superbia minor est, sed qui detinetur superbia et non sentit, labitur
in carnis luxuriam, ut per hanc humiliatus, a confusione exurgat. Ex
quo etiam patet gravitas peccati superbiae. Sicut enim medicus sapiens
in remedium maioris morbi patitur infirmum in leviorem morbum incidere,
ita etiam peccatum superbiae gravius esse ostenditur ex hoc ipso quod
pro eius remedio Deus permittit ruere hominem in alia peccata.
|
|