|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod superbia non sit primum
omnium peccatorum. Primum enim salvatur in omnibus consequentibus.
Sed non omnia peccata sunt cum superbia, nec oriuntur ex superbia,
dicit enim Augustinus, in libro de Nat. et gratia, quod multa
perperam fiunt quae non fiunt superbe. Ergo superbia non est primum
omnium peccatorum.
2. Praeterea, Eccli. X dicitur quod initium superbiae est
apostatare a Deo. Ergo apostasia a Deo est prius quam superbia.
3. Praeterea, ordo peccatorum esse videtur secundum ordinem
virtutum. Sed humilitas non est prima virtutum, sed magis fides.
Ergo superbia non est primum peccatorum.
4. Praeterea, II ad Tim. III, dicitur, mali homines et
seductores proficiunt in peius, et ita videtur quod principium malitiae
hominis non sit a maximo peccatorum. Sed superbia est maximum
peccatorum, ut dictum est. Non est igitur primum peccatum.
5. Praeterea, id quod est secundum apparentiam et fictionem, est
posterius eo quod est secundum veritatem. Sed philosophus dicit, in
III Ethic., quod superbus est fictor fortitudinis et audaciae.
Ergo vitium audaciae est prius vitio superbiae.
Sed contra est quod dicitur Eccli. X, initium omnis peccati
superbia.
Respondeo dicendum quod illud quod est per se, est primum in quolibet
genere. Dictum est autem supra quod aversio a Deo, quae formaliter
complet rationem peccati, pertinet ad superbiam per se, ad alia autem
peccata ex consequenti. Et inde est quod superbia habet rationem
primi; et est etiam principium omnium peccatorum, ut supra dictum
est, cum de causis peccati ageretur, ex parte aversionis, quae est
principalior in peccato.
Ad primum ergo dicendum quod superbia dicitur esse omnis peccati
initium, non quia quodlibet peccatum singulariter ex superbia oriatur,
sed quia quodlibet genus peccati natum est ex superbia oriri.
Ad secundum dicendum quod apostatare a Deo dicitur esse superbiae
humanae initium, non quasi aliquod aliud peccatum a superbia existens,
sed quia est prima superbiae pars. Dictum est enim quod superbia
principaliter respicit subiectionem divinam, quam contemnit, ex
consequenti autem contemnit subiici creaturae propter Deum.
Ad tertium dicendum quod non oportet esse eundem ordinem virtutum et
vitiorum. Nam vitium est corruptivum virtutis. Id autem quod est
primum in generatione, est postremum in corruptione. Et ideo, sicut
fides est prima virtutum, ita infidelitas est ultimum peccatorum, ad
quam homo quandoque per alia peccata perducitur. Super illud Psalmi,
exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea, dicit Glossa quod
coacervatione vitiorum subrepit diffidentia. Et apostolus dicit, I
ad Tim. I, quod quidam, repellentes conscientiam bonam, circa
fidem naufragaverunt.
Ad quartum dicendum quod superbia dicitur esse gravissimum peccatum ex
eo quod per se competit peccato, ex quo attenditur gravitas in
peccato. Et ideo superbia causat gravitatem aliorum peccatorum.
Contingit ergo ante superbiam esse aliqua peccata leviora, quae
scilicet ex ignorantia vel infirmitate committuntur. Sed inter gravia
peccata primum est superbia, sicut causa per quam alia peccata
aggravantur. Et quia id quod est primum in causando, est etiam
ultimum in recedendo; ideo super illud Psalmi, emundabor a delicto
maximo, dicit Glossa, hoc est, a delicto superbiae, quod est
ultimum redeuntibus ad Deum, et primum recedentibus.
Ad quintum dicendum quod philosophus ponit superbiam circa fictionem
fortitudinis, non quia solum in hoc consistat, sed quia per hoc homo
maxime reputat se posse excellentiam apud homines consequi, si audax
vel fortis videatur.
|
|