|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod superbia debeat poni
vitium capitale. Isidorus enim, et etiam Cassianus, enumerant
superbiam inter vitia capitalia.
2. Praeterea, superbia videtur esse idem inani gloriae, quia
utraque excellentiam quaerit. Sed inanis gloria ponitur vitium
capitale. Ergo etiam superbia debet poni vitium capitale.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Virginit., quod
superbia invidiam parit, nec unquam est sine tali comite. Sed invidia
ponitur vitium capitale, ut supra habitum est. Ergo multo magis
superbia.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., non enumerat
superbiam inter vitia capitalia.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, superbia
dupliciter considerari potest, uno modo, secundum se, prout scilicet
est quoddam speciale peccatum; alio modo, secundum quod habet quandam
universalem influentiam in omnia peccata. Vitia autem capitalia
ponuntur esse quaedam specialia peccata, ex quibus multa genera
peccatorum oriuntur. Et ideo quidam, considerantes superbiam secundum
quod est quoddam speciale peccatum, connumeraverunt eam aliis vitiis
capitalibus. Gregorius vero, considerans universalem eius influentiam
quam habet in omnia vitia, ut dictum est, non connumeravit eam aliis
capitalibus vitiis, sed posuit eam reginam omnium vitiorum et matrem.
Unde Gregorius dicit, in XXXI Moral., ipsa vitiorum regina
superbia, cum devictum plene cor ceperit, mox illud septem
principalibus vitiis, quasi quibusdam suis ducibus, devastandum
tradit, ex quibus vitiorum multitudines oriuntur.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod superbia non est idem inani gloriae, sed
causa eius. Nam superbia inordinate excellentiam appetit, sed inanis
gloria appetit excellentiae manifestationem.
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod invidia, quae est vitium
capitale, oritur ex superbia, non sequitur quod superbia sit vitium
capitale, sed quod sit aliquid principalius capitalibus vitiis.
|
|