|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod superbia non fuerit primi
hominis peccatum. Dicit enim apostolus, Rom. V, quod per
inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi. Sed
primi hominis peccatum est ex quo omnes peccatores constituti sunt
originali peccato. Ergo inobedientia fuit primi hominis peccatum, et
non superbia.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, super Luc., quod eo ordine
Diabolus Christum tentavit quo primum hominem deiecit. Sed Christus
primo tentatus est de gula, ut patet Matth. IV, cum ei dictum
est, si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Ergo primum
peccatum primi hominis non fuit superbia, sed gula.
3. Praeterea, homo Diabolo suggerente peccavit. Sed Diabolus
tentans hominem scientiam repromisit, ut patet Gen. III. Ergo
prima inordinatio hominis fuit per appetitum scientiae, quod pertinet
ad curiositatem. Ergo curiositas fuit peccatum primum, et non
superbia.
4. Praeterea, super illud I ad Tim. II, mulier seducta in
praevaricatione fuit, dicit Glossa, hanc seductionem proprie
appellavit apostolus, per quam id quod suadebatur, cum falsum esset,
verum putatum est, scilicet quod Deus lignum illud ideo tangere
prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, velut deos futuros;
tanquam eis divinitatem invideret qui eos homines fecerat. Sed hoc
credere pertinet ad infidelitatem. Ergo primum peccatum hominis fuit
infidelitas, et non superbia.
Sed contra est quod dicitur Eccli. X, initium omnis peccati
superbia. Sed peccatum primi hominis est initium omnis peccati,
secundum illud Rom. V, per unum hominem peccatum in hunc mundum
intravit. Ergo primum peccatum hominis fuit superbia.
Respondeo dicendum quod ad unum peccatum multi motus concurrere
possunt, inter quos ille habet rationem primi peccati in quo primo
inordinatio invenitur. Manifestum est autem quod primo invenitur
inordinatio in motu interiori animae quam in actu exteriori corporis,
quia, ut Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, non amittitur
corporis sanctitas manente animae sanctitate. Inter motus autem
interiores, prius movetur appetitus in finem quam in id quod quaeritur
propter finem. Et ideo ibi fuit primum peccatum hominis ubi potuit
esse primus appetitus inordinati finis. Sic autem homo erat in statu
innocentiae institutus ut nulla esset rebellio carnis ad spiritum.
Unde non potuit esse prima inordinatio appetitus humani ex hoc quod
appetierit aliquod sensibile bonum, in quod carnis concupiscentia
tendit praeter ordinem rationis. Relinquitur igitur quod prima
inordinatio appetitus humani fuit ex hoc quod aliquod bonum spirituale
inordinate appetiit. Non autem inordinate appetivisset, appetendo
illud secundum suam mensuram ex divina regula praestitutam. Unde
relinquitur quod primum peccatum eius fuit in hoc quod appetiit quoddam
spirituale bonum supra suam mensuram. Quod pertinet ad superbiam.
Unde manifestum est quod primum peccatum hominis fuit superbia.
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod homo divino praecepto non
obediret, non fuit propter se ab eo volitum, quia hoc non posset
contingere nisi praesupposita inordinatione voluntatis. Relinquitur
ergo quod voluerit propter aliquid aliud. Primum autem quod inordinate
voluit fuit propria excellentia. Et ideo inobedientia in eo causata
fuit ex superbia. Et hoc est quod Augustinus dicit, ad Orosium,
quod homo elatus superbia, suasioni serpentis obediens, praecepta Dei
contempsit.
Ad secundum dicendum quod in peccato primorum parentum etiam gula locum
habuit, dicitur enim Gen. III, vidit mulier quod lignum esset
bonum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile, et
tulit de fructu eius, et comedit. Non tamen ipsa bonitas et
pulchritudo cibi fuit primum motivum ad peccandum, sed potius suasio
serpentis, qui dixit, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii;
quod appetendo, superbiam mulier incurrit. Et ideo peccatum gulae
derivatum est ex peccato superbiae.
Ad tertium dicendum quod appetitus scientiae causatus fuit in primis
parentibus ex inordinato appetitu excellentiae. Unde et in verbis
serpentis praemittitur, eritis sicut dii; et postea subditur,
scientes bonum et malum.
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XI super Gen.
ad Litt., verbis serpentis mulier non crederet a bona atque utili re
divinitus se fuisse prohibitos, nisi iam inesset menti amor ille
propriae potestatis, et quaedam de se superba praesumptio. Quod non
est sic intelligendum quasi superbia praecesserit suasionem serpentis,
sed quia statim post suasionem serpentis, invasit mentem eius elatio,
ex qua consecutum est ut crederet verum esse quod Daemon dicebat.
|
|