|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod superbia primi hominis
non fuerit in hoc quod appetierit divinam similitudinem. Nullus enim
peccat appetendo id quod sibi competit secundum suam naturam. Sed
similitudo Dei competit homini secundum suam naturam, dicitur enim
Gen. I, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
Ergo non peccavit divinam similitudinem appetendo.
2. Praeterea, in hoc videtur primus homo divinam similitudinem
appetiisse, ut scientia boni et mali potiretur, hoc enim ei a serpente
suggerebatur, eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Sed
appetitus scientiae est homini naturalis, secundum illud philosophi,
in principio Metaphys., omnes homines natura scire desiderant. Ergo
non peccavit appetendo divinam similitudinem.
3. Praeterea, nullus sapiens eligit id quod est impossibile.
Primus autem homo sapientia praeditus erat, secundum illud Eccli.
XVII, disciplina intellectus replevit illos. Cum ergo omne
peccatum consistat in appetitu deliberato, qui est electio, videtur
quod primus homo non peccaverit appetendo aliquid impossibile. Sed
impossibile est esse hominem similem Deo, secundum illud Exodi XV,
quis similis tui in fortibus, domine? Ergo primus homo non peccavit
appetendo divinam similitudinem.
Sed contra est quod super illud Psalmi, quae non rapui, tunc
exsolvebam, dicit Augustinus, Adam et Eva rapere voluerunt
divinitatem, et perdiderunt felicitatem.
Respondeo dicendum quod duplex est similitudo. Una omnimodae
aequiparantiae. Et hanc similitudinem ad Deum primi parentes non
appetierunt, quia talis similitudo ad Deum non cadit in
apprehensione, praecipue sapientis. Alia autem est similitudo
imitationis, qualis possibilis est creaturae ad Deum, inquantum
videlicet participat aliquid de similitudine ipsius secundum suum
modum. Unde Dionysius dicit, in IX cap. de Div. Nom., eadem
similia sunt Deo, et dissimilia, hoc quidem secundum contingentem
imitationem; hoc autem secundum quod causata minus habent a causa.
Quodlibet autem bonum in creatura existens est quaedam participata
similitudo primi boni. Et ideo ex hoc ipso quod homo appetiit aliquod
spirituale bonum supra suam mensuram, ut dictum est, consequens est
quod appetierit divinam similitudinem inordinate. Considerandum tamen
est quod appetitus proprie est rei non habitae. Bonum autem spirituale
secundum quod creatura rationalis participat divinam similitudinem,
potest secundum tria attendi. Primo quidem, secundum ipsum esse
naturae. Et talis similitudo ab ipso creationis principio fuit
impressa et homini, de quo dicitur, Gen. I, quod fecit Deus
hominem ad imaginem et similitudinem suam; et Angelo, de quo
dicitur, Ezech. XXVIII, tu signaculum similitudinis. Secundo
vero, quantum ad cognitionem. Et hanc etiam similitudinem in sui
creatione Angelus accepit, unde in praemissis verbis, cum dictum
esset, tu signaculum similitudinis, statim subditur, plenus
sapientia. Sed primus homo in sua creatione istam similitudinem nondum
actu adeptus erat, sed solum in potentia. Tertio, quantum ad
potestatem operandi. Et hanc similitudinem nondum erant in actu
assecuti neque Angelus neque homo in ipso creationis principio, quia
utrique restabat aliquid agendum quo ad beatitudinem perveniret. Et
ideo cum uterque, scilicet Diabolus et primus homo, inordinate
divinam similitudinem appetierint, neuter eorum peccavit appetendo
similitudinem naturae. Sed primus homo peccavit principaliter
appetendo similitudinem Dei quantum ad scientiam boni et mali, sicut
serpens ei suggessit, ut scilicet per virtutem propriae naturae
determinaret sibi quid esset bonum et quid malum ad agendum; vel etiam
ut per seipsum praecognosceret quid sibi boni vel mali esset futurum.
Et secundario peccavit appetendo similitudinem Dei quantum ad propriam
potestatem operandi, ut scilicet virtute propriae naturae operaretur ad
beatitudinem consequendam, unde Augustinus dicit, XI super Gen.
ad Litt., quod menti mulieris inhaesit amor propriae potestatis.
Sed Diabolus peccavit appetendo similitudinem Dei quantum ad
potestatem, unde Augustinus dicit, in libro de vera Relig., quod
magis voluit sua potentia frui quam Dei. Veruntamen quantum ad
aliquid uterque Deo aequiparari appetiit, inquantum scilicet uterque
sibi inniti voluit, contempto divinae regulae ordine.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de similitudine
naturae, ex cuius appetitu homo non peccavit, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod appetere similitudinem Dei absolute quantum
ad scientiam, non est peccatum. Sed appetere huiusmodi similitudinem
inordinate, idest supra suam mensuram, peccatum est. Unde super
illud Psalmi, Deus quis similis erit tibi, dicit Augustinus, qui
per se vult esse Deus, perverse vult esse similis Deo, ut
Diabolus, qui noluit sub eo esse; et homo, qui ut servus noluit
tenere praecepta.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de similitudine
aequiparantiae.
|
|