|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum primorum
parentum fuerit ceteris gravius. Dicit enim Augustinus, XIV de
Civ. Dei, magna fuit in peccando iniquitas, ubi tanta fuit in non
peccando facilitas. Sed primi parentes maximam habuerunt facilitatem
ad non peccandum, quia nihil habebant intrinsecus quod eos ad peccandum
impelleret. Ergo peccatum primorum parentum fuit ceteris gravius.
2. Praeterea, poena proportionatur culpae. Sed peccatum primorum
parentum gravissime est punitum, quia ex ipso mors introivit in hunc
mundum, ut apostolus dicit, Rom. V. Ergo peccatum illud fuit
gravius aliis peccatis.
3. Praeterea, primum in quolibet genere videtur esse maximum, ut
dicitur in II Metaphys. Sed peccatum primorum parentum fuit primum
inter alia peccata hominum. Ergo fuit maximum.
Sed contra est quod Origenes dicit, non arbitror quod aliquis ex his
qui in summo perfectoque constiterunt gradu, ad subitum evacuetur ac
decidat, sed paulatim et per partes defluere eum necesse est. Sed
primi parentes in summo perfectoque gradu consistebant. Non ergo eorum
primum peccatum fuit maximum omnium peccatorum.
Respondeo dicendum quod duplex gravitas in peccato attendi potest.
Una quidem, ex ipsa specie peccati, sicut dicimus adulterium esse
gravius peccatum simplici fornicatione. Alia autem est gravitas
peccati quae attenditur secundum aliquam circumstantiam loci, vel
personae, aut temporis. Prima autem gravitas essentialior est
peccato, et principalior. Unde secundum eam magis peccatum dicitur
grave quam secundum aliam. Dicendum est igitur quod peccatum primi
hominis non fuit gravius omnibus aliis peccatis humanis secundum speciem
peccati. Etsi enim superbia secundum suum genus habeat quandam
excellentiam inter alia peccata, maior tamen est superbia qua quis
Deum negat vel blasphemat, quam superbia qua quis inordinate divinam
similitudinem appetit, qualis fuit superbia primorum parentum, ut
dictum est. Sed secundum conditionem personarum peccantium, peccatum
illud habuit maximam gravitatem, propter perfectionem status ipsorum.
Et ideo dicendum est quod illud peccatum fuit quidem secundum quid
gravissimum, sed non simpliciter.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de gravitate peccati
ex circumstantia peccantis.
Ad secundum dicendum quod magnitudo poenae quae consecuta est ad illud
primum peccatum, non correspondet ei secundum quantitatem propriae
speciei, sed inquantum fuit primum, quia ex hoc interrupta est
innocentia primi status, qua subtracta, deordinata est tota natura
humana.
Ad tertium dicendum quod in his quae sunt per se ordinata, oportet id
quod est primum esse maximum. Talis autem ordo non attenditur in
peccatis, sed unum per accidens sequitur post aliud. Unde non
sequitur quod primum peccatum sit maximum.
|
|