|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccatum Adae fuit
gravius quam peccatum Evae. Dicitur enim I ad Tim. II, quod
Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit,
et sic videtur quod peccatum mulieris fuerit ex ignorantia, peccatum
autem viri ex certa scientia. Sed huiusmodi peccatum est gravius,
secundum illud Luc. XII, ille servus qui cognovit voluntatem
domini sui et non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis,
qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Ergo
Adam gravius peccavit quam Eva.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de decem chordis, si
caput est vir, melius debet vivere, et praecedere in omnibus bonis
factis uxorem suam, ut illa imitetur virum. Sed ille qui melius debet
facere, si peccet, gravius peccat. Ergo Adam gravius peccavit quam
Eva.
3. Praeterea, peccatum in spiritum sanctum videtur esse
gravissimum. Sed Adam videtur in spiritum sanctum peccasse, quia
peccavit cogitans de divina misericordia, quod pertinet ad peccatum
praesumptionis. Ergo videtur quod Adam gravius peccavit quam Eva.
Sed contra est quod poena respondet culpae. Sed mulier gravius est
punita quam vir, ut patet Gen. III. Ergo gravius peccavit quam
vir.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, gravitas peccati
principalius attenditur secundum peccati speciem quam secundum personae
circumstantiam. Dicendum est ergo quod, si consideremus conditionem
personae utriusque, scilicet mulieris et viri, peccatum viri est
gravius, quia erat perfectior muliere. Sed quantum ad ipsum genus
peccati, utriusque peccatum aequale dicitur, quia utriusque peccatum
fuit superbia. Unde Augustinus dicit, XI super Gen. ad Litt.,
quod mulier excusavit peccatum suum in impari sexu, sed pari fastu.
Sed quantum ad speciem superbiae, gravius peccavit mulier, triplici
ratione. Primo quidem, quia maior elatio fuit mulieris quam viri.
Mulier enim credidit verum esse quod serpens suasit, scilicet quod
Deus prohibuit ligni esum ne ad eius similitudinem pervenirent, et
ita, dum per esum ligni vetiti Dei similitudinem consequi voluit,
superbia eius ad hoc se erexit quod contra Dei voluntatem aliquid
voluit obtinere. Sed vir non credidit hoc esse verum. Unde non
voluit consequi divinam similitudinem contra Dei voluntatem, sed in
hoc superbivit, quod voluit eam consequi per seipsum. Secundo, quia
mulier non solum ipsa peccavit, sed etiam viro peccatum suggessit.
Unde peccavit et in Deum et in proximum. Tertio, in hoc quod
peccatum viri diminutum est ex hoc quod in peccatum consensit amicabili
quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus ne homo ex
amico fiat inimicus, quod eum facere non debuisse divinae sententiae
exitus indicavit, ut Augustinus dicit, XI Sup. Gen. ad
litteram. Et sic patet quod peccatum mulieris fuit gravius quam
peccatum viri.
Ad primum ergo dicendum quod illa seductio mulieris ex praecedenti
elevatione subsecuta est. Et ideo talis ignorantia non excusat, sed
aggravat peccatum, inquantum scilicet ignorando in maiorem elationem
erecta est.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit ex circumstantia
conditionis personae, ex qua peccatum viri fuit gravius secundum quid.
Ad tertium dicendum quod vir non cogitavit de divina misericordia usque
ad contemptum divinae iustitiae, quod facit peccatum in spiritum
sanctum, sed quia, ut Augustinus dicit, XI super Gen. ad
Litt., inexpertus divinae severitatis, credidit illud peccatum esse
veniale, id est de facili remissibile.
|
|