|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod mors non sit poena
peccati primorum parentum. Illud enim quod est homini naturale, non
potest dici poena peccati, quia peccatum non perficit naturam, sed
vitiat. Mors autem est homini naturalis, quod patet ex hoc quod
corpus eius ex contrariis componitur; et ex hoc etiam quod mortale
ponitur in definitione hominis. Ergo mors non est poena peccati
primorum parentum.
2. Praeterea, mors et alii corporales defectus similiter inveniuntur
in homine sicut et in aliis animalibus, secundum illud Eccle.
III, unus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusque
conditio. Sed in animalibus brutis mors non est poena peccati. Ergo
etiam neque in hominibus.
3. Praeterea, peccatum primorum parentum fuit specialium
personarum. Sed mors consequitur totam humanam naturam. Ergo non
videtur esse poena peccati primorum parentum.
4. Praeterea, omnes aequaliter derivantur a primis parentibus. Si
igitur mors esset poena peccati primorum parentum, sequeretur quod
omnes homines aequaliter mortem paterentur. Quod patet esse falsum,
quia quidam citius aliis, et gravius moriuntur. Ergo mors non est
poena primi peccati.
5. Praeterea, malum poenae est a Deo, ut supra habitum est. Sed
mors non videtur esse a Deo, dicitur enim Sap. I, quod Deus
mortem non fecit. Ergo mors non est poena primi peccati.
6. Praeterea, poenae non videntur esse meritoriae, nam meritum
continetur sub bono, poena autem sub malo. Sed mors quandoque est
meritoria, sicut patet de morte martyrum. Ergo videtur quod mors non
sit poena.
7. Praeterea, poena videtur esse afflictiva. Sed mors non potest
esse afflictiva, ut videtur, quia quando mors est, homo non sentit;
quando autem non est, sentiri non potest. Ergo mors non est poena
peccati.
8. Praeterea, si mors esset poena peccati, statim fuisset ad
peccatum consecuta. Sed hoc non est verum, nam primi parentes post
peccatum diu vixerunt, ut patet Gen. IV. Ergo mors non videtur
esse poena peccati.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. V, per unum hominem
peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors.
Respondeo dicendum quod, si aliquis propter culpam suam privetur
aliquo beneficio sibi dato, carentia illius beneficii est poena culpae
illius. Sicut autem in primo dictum est, homini in prima sui
institutione hoc beneficium fuit collatum divinitus, ut quandiu mens
eius esset Deo subiecta, inferiores vires animae subiicerentur
rationali menti, et corpus animae subiiceretur. Sed quia mens hominis
per peccatum a divina subiectione recessit, consecutum est ut nec
inferiores vires totaliter rationi subiicerentur, unde tanta est
rebellio carnalis appetitus ad rationem; nec etiam corpus totaliter
subiiceretur animae, unde consequitur mors, et alii corporales
defectus. Vita enim et incolumitas corporis consistit in hoc quod
subiiciatur animae, sicut perfectibile suae perfectioni, unde, per
oppositum, mors et aegritudo, et quilibet corporalis defectus,
pertinet ad defectum subiectionis corporis ad animam. Unde patet
quod, sicut rebellio carnalis appetitus ad spiritum est poena peccati
primorum parentum, ita etiam et mors et omnes corporales defectus.
Ad primum ergo dicendum quod naturale dicitur quod ex principiis
naturae causatur. Naturae autem per se principia sunt forma et
materia. Forma autem hominis est anima rationalis, quae de se est
immortalis. Et ideo mors non est naturalis homini ex parte suae
formae. Materia autem hominis est corpus tale quod est ex contrariis
compositum, ad quod sequitur ex necessitate corruptibilitas. Et
quantum ad hoc, mors est homini naturalis. Haec tamen conditio in
materia humani corporis est consequens ex necessitate materiae, quia
oportebat corpus humanum esse organum tactus, et per consequens medium
inter tangibilia; et hoc non poterat esse nisi esset ex contrariis
compositum, ut patet per philosophum, in II de anima. Non autem
est conditio secundum quam materia adaptetur formae, quia, si esset
possibile, cum forma sit incorruptibilis, potius oporteret materiam
incorruptibilem esse. Sicut quod serra sit ferrea, competit formae et
actioni ipsius, ut per duritiem sit apta ad secandum, sed quod sit
potens rubiginem contrahere, consequitur ex necessitate talis
materiae, et non secundum electionem agentis; nam si artifex posset,
faceret ex ferro serram quae rubiginem non posset contrahere. Deus
autem, qui est conditor hominis, omnipotens est. Unde ademit suo
beneficio ab homine primitus instituto necessitatem moriendi ex tali
materia consequentem. Quod tamen beneficium subtractum est per
peccatum primorum parentum. Et sic mors et est naturalis, propter
conditionem materiae, et est poenalis, propter amissionem divini
beneficii praeservantis a morte.
Ad secundum dicendum quod similitudo illa hominis ad alia animalia
attenditur quantum ad conditionem materiae, idest quantum ad corpus ex
contrariis compositum, non autem quantum ad formam. Nam anima hominis
est immortalis, brutorum vero animalium animae sunt mortales.
Ad tertium dicendum quod primi parentes fuerunt instituti a Deo non
solum sicut quaedam personae singulares, sed sicut quaedam principia
totius humanae naturae ab eis in posteros derivandae simul cum beneficio
divino praeservante a morte. Et ideo per eorum peccatum tota humana
natura in posteris tali beneficio destituta, mortem incurrit.
Ad quartum dicendum quod aliquis defectus ex peccato consequitur
dupliciter. Uno modo, per modum poenae taxatae a iudice. Et talis
defectus aequalis debet esse in his ad quos aequaliter pertinet
peccatum. Alius autem defectus est qui ex huiusmodi poena per accidens
consequitur, sicut quod aliquis pro sua culpa excaecatus, cadat in
via. Et talis defectus culpae non proportionatur, nec ab homine
iudice pensatur, qui non potest fortuitos eventus praecognoscere. Sic
igitur poena taxata pro primo peccato, proportionaliter ei respondens,
fuit subtractio divini beneficii quo rectitudo et integritas humanae
naturae conservabatur. Defectus autem consequentes subtractionem huius
beneficii, sunt mors et aliae poenalitates praesentis vitae. Et ideo
non oportet huiusmodi poenas aequales esse in his ad quos aequaliter
pertinet primum peccatum. Verum quia Deus praescius est omnium
futurorum eventuum, ex dispensatione divinae providentiae huiusmodi
poenalitates diversimode in diversis inveniuntur, non quidem propter
aliqua merita praecedentia hanc vitam, ut Origenes posuit (hoc enim
est contra id quod dicitur Rom. IX, cum nondum aliquid boni aut
mali egissent; est etiam contra hoc quod in primo ostensum est, quod
anima non est creata ante corpus); sed vel in poenam paternorum
peccatorum, inquantum filius est quaedam res patris, unde frequenter
parentes puniuntur in prole; vel etiam propter remedium salutis eius
qui huiusmodi poenalitatibus subditur, ut scilicet per hoc a peccatis
arceatur, vel etiam de virtutibus non superbiat, et per patientiam
coronetur.
Ad quintum dicendum quod mors dupliciter potest considerari. Uno
modo, secundum quod est quoddam malum humanae naturae. Et sic non est
ex Deo, sed est defectus quidam incidens ex culpa humana. Alio modo
potest considerari secundum quod habet quandam rationem boni, prout
scilicet est quaedam iusta poena. Et sic est a Deo. Unde
Augustinus dicit, in libro Retractat., quod Deus non est auctor
mortis, nisi inquantum est poena.
Ad sextum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XIII de Civ.
Dei, quemadmodum iniusti male utuntur non tantum malis, verum etiam
bonis; ita iusti bene utuntur non tantum bonis, sed etiam malis.
Hinc fit ut et mali male lege utantur, quamvis sit lex bonum, et boni
bene moriantur, quamvis sit mors malum. Inquantum igitur sancti bene
morte utuntur, fit eis mors meritoria.
Ad septimum dicendum quod mors dupliciter accipi potest. Uno modo,
pro ipsa privatione vitae. Et sic mors sentiri non potest, cum sit
privatio sensus et vitae. Et sic non est poena sensus, sed poena
damni. Alio modo, secundum quod nominat ipsam corruptionem quae
terminatur ad privationem praedictam. De corruptione autem, sicut et
de generatione, dupliciter loqui possumus. Uno modo, secundum quod
est terminus alterationis. Et sic in ipso instanti in quo primo
privatur vita, dicitur inesse mors. Et secundum hoc etiam, mors non
est poena sensus. Alio modo corruptio potest accipi cum alteratione
praecedente, prout dicitur aliquis mori dum movetur in mortem; sicut
dicitur aliquid generari dum movetur in generatum esse. Et sic mors
potest esse afflictiva.
Ad octavum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super Gen. ad
Litt., quamvis annos multos primi parentes postea vixerint, illo
tamen die mori coeperunt quo mortis legem, qua in senium
veterascerent, acceperunt.
|
|