|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
particulares poenae primorum parentum determinentur in Scriptura. Non
enim debet assignari ut poena peccati id quod etiam sine peccato esset.
Sed dolor in pariendo esset, ut videtur, etiam sine peccato, hoc
enim requirit dispositio feminei sexus, ut proles nasci non possit sine
dolore parientis. Similiter etiam subiectio mulieris ad virum
consequitur perfectionem virilis sexus et imperfectionem muliebris.
Germinatio etiam spinarum et tribulorum ad naturam terrae pertinet,
quae fuisset etiam sine peccato. Non ergo huiusmodi sunt convenientes
poenae primi peccati.
2. Praeterea, illud quod pertinet ad dignitatem alicuius, non
videtur ad poenam eius pertinere. Sed multiplicatio conceptus pertinet
ad dignitatem mulieris. Ergo non debet poni quasi mulieris poena.
3. Praeterea, poena peccati primorum parentum ad omnes derivatur,
sicut de morte dictum est. Sed non omnium mulierum multiplicantur
conceptus, nec omnes viri in sudore vultus sui pane vescuntur. Non
ergo ista sunt convenientes poenae primi peccati.
4. Praeterea, locus Paradisi propter hominem factus erat. Sed
nihil debet esse frustra in rerum ordine. Ergo videtur quod non fuerit
conveniens hominis poena quod a Paradiso excluderetur.
5. Praeterea, locus ille Paradisi terrestris de se dicitur esse
inaccessibilis. Frustra ergo apposita sunt alia impedimenta, ne homo
illuc reverteretur, scilicet Cherubin et gladius flammeus atque
versatilis.
6. Praeterea, homo post peccatum statim necessitati mortis fuit
addictus, et ita beneficio ligni vitae non poterat ad immortalitatem
reparari. Frustra ergo ei esus ligni vitae interdicitur. Cum dicitur
Gen. III, videte, ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in
aeternum.
7. Praeterea, insultare misero videtur misericordiae et clementiae
repugnare, quae maxime in Scriptura Deo attribuitur, secundum illud
Psalmi, miserationes eius super omnia opera eius. Ergo
inconvenienter ponitur dominum insultasse primis parentibus per peccatum
iam in miseriam deductis, ubi dicitur, ecce, Adam quasi unus ex
nobis factus est, sciens bonum et malum.
8. Praeterea, vestitus ad necessitatem hominis pertinet, sicut et
cibus, secundum illud I ad Tim. ult., habentes alimenta et quibus
tegamur, his contenti sumus. Ergo, sicut cibus primis parentibus
fuit attributus ante peccatum, ita etiam et vestitus attribui debuit.
Inconvenienter ergo post peccatum dicitur eis Deus tunicas pelliceas
fecisse.
9. Praeterea, poena quae peccato alicui adhibetur, debet plus
habere in malo quam emolumentum quod quis ex peccato consequitur,
alioquin, per poenam non deterreretur aliquis a peccato. Sed primi
parentes ex peccato consecuti sunt quod eorum oculi aperirentur, ut
dicitur Gen. III. Hoc autem praeponderat in bono omnibus malis
poenalibus quae ponuntur ex peccato consecuta. Inconvenienter igitur
describuntur poenae peccatum primorum parentum consequentes.
In contrarium est quod huiusmodi poenae sunt divinitus taxatae, qui
omnia facit in numero, pondere et mensura, ut dicitur Sap. XI.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, primi parentes propter
suum peccatum privati sunt beneficio divino quo humanae naturae
integritas in eis conservabatur, per cuius subtractionem humana natura
in defectus poenales incidit. Et ideo dupliciter puniti fuerunt.
Primo quidem, quantum ad hoc quod subtractum fuit eis id quod
integritatis statui competebat, scilicet locus terrestris Paradisi,
quod significatur Gen. III, cum dicitur, et emisit eum Deus de
Paradiso voluptatis. Et quia ad illum statum primae innocentiae per
seipsum redire non poterat, convenienter apposita sunt impedimenta ne
rediret ad ea quae primo statui competebant, scilicet a cibo, ne
sumeret de ligno vitae; et a loco, collocavit Deus ante Paradisum
Cherubin et flammeum gladium. Secundo autem puniti fuerunt quantum ad
hoc quod attributa sunt eis ea quae naturae conveniunt tali beneficio
destitutae. Et hoc quidem et quantum ad corpus, et quantum ad
animam. Quantum quidem ad corpus, ad quod pertinet differentia
sexus, alia poena attributa est mulieri, alia viro. Mulieri quidem
attributa est poena secundum duo propter quae viro coniungitur, quae
sunt generatio prolis, et communicatio operum pertinentium ad
domesticam conversationem. Quantum autem ad generationem prolis,
punita fuit dupliciter. Primo quidem, quantum ad taedia quae sustinet
portando prolem conceptam, et hoc significatur cum dicitur,
multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos. Et quantum ad dolorem
quem patitur in pariendo, et quantum ad hoc dicitur, in dolore
paries. Quantum vero ad domesticam conversationem, punitur secundum
hoc quod subiicitur dominationi viri, per hoc quod dicitur, sub viri
potestate eris. Sicut autem ad mulierem pertinet ut subdatur viro in
his quae ad domesticam conversationem pertinent, ita ad virum pertinet
quod necessaria vitae procuret. Et circa hoc punitur tripliciter.
Primo quidem, per terrae sterilitatem, cum dicitur, maledicta terra
in opere tuo. Secundo, per laboris anxietatem, sine qua fructus
terrae non percipit, unde dicitur, in labore comedes de ea cunctis
diebus vitae tuae. Tertio, quantum ad impedimenta quae proveniunt
terram colentibus, unde dicitur, spinas et tribulos germinabit tibi.
Similiter etiam ex parte animae triplex eorum poena describitur.
Primo quidem, quantum ad confusionem quam passi sunt de rebellione
carnis ad spiritum, unde dicitur, aperti sunt oculi amborum, et
cognoverunt se esse nudos. Secundo, quantum ad increpationem propriae
culpae, per hoc quod dicitur, ecce, Adam factus est quasi unus ex
nobis. Tertio, quantum ad commemorationem futurae mortis, secundum
quod ei dictum est, pulvis es, et in pulverem reverteris. Ad quod
etiam pertinet quod Deus fecit eis tunicas pelliceas, in signum
mortalitatis eorum.
Ad primum ergo dicendum quod in statu innocentiae fuisset partus absque
dolore. Dicit enim Augustinus, XIV de Civ. Dei, sic ad
pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus feminea viscera
relaxaret, sicut ad concipiendum non libidinis appetitus, sed
voluntarius usus naturam utramque coniungeret. Subiectio autem
mulieris ad virum intelligenda est in poenam mulieris esse inducta, non
quantum ad regimen, quia etiam ante peccatum vir caput mulieris fuisset
et eius gubernator existeret, sed prout mulier, contra propriam
voluntatem, necesse habet viri voluntati parere. Spinas autem et
tribulos terra germinasset, si homo non peccasset, in cibum
animalium, non autem in hominis poenam, quia scilicet per eorum
exortum nullus labor aut punctio homini operanti in terra accideret, ut
Augustinus dicit, super Gen. ad Litt. Quamvis Alcuinus dicat
quod ante peccatum terra omnino spinas et tribulos non germinasset.
Sed primum melius est.
Ad secundum dicendum quod multitudo conceptuum inducitur in poenam
mulieris, non propter ipsam procreationem prolis, quae etiam ante
peccatum fuisset, sed propter multitudinem afflictionum, quae mulier
patitur ex hoc quod portat fetum conceptum. Unde signanter
coniungitur, multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos.
Ad tertium dicendum quod illae poenae aliqualiter ad omnes pertinent.
Quaecumque enim mulier concipit, necesse est quod aerumnas patiatur et
cum dolore pariat, praeter beatam virginem, quae sine corruptione
concepit et sine dolore peperit, quia eius conceptio non fuit secundum
legem naturae a primis parentibus derivata. Si autem aliqua non
concipit neque parit, patitur sterilitatis defectum, qui praeponderat
poenis praedictis. Similiter etiam oportet ut quicumque terram
operatur, in sudore vultus comedat panem. Et qui ipsi per se
agriculturam non exercent, in aliis laboribus occupantur, homo enim
nascitur ad laborem, ut dicitur Iob V, et sic panem ab aliis in
sudore vultus elaboratum manducant.
Ad quartum dicendum quod locus ille Paradisi terrestris, quamvis non
serviat homini ad usum, servit tamen ei ad documentum, dum cognoscit
propter peccatum se tali loco fuisse privatum; et dum per ea quae
corporaliter in illo Paradiso sunt, instruuntur de his quae pertinent
ad Paradisum caelestem, quo aditus homini praeparatur per Christum.
Ad quintum dicendum quod, salvis spiritualis sensus mysteriis, locus
ille praecipue videtur esse inaccessibilis propter vehementiam aestus in
locis intermediis ex propinquitate solis. Et hoc significatur per
flammeum gladium, qui versatilis dicitur, propter proprietatem motus
circularis huiusmodi aestum causantis. Et quia motus corporalis
creaturae disponitur ministerio Angelorum, ut patet per Augustinum,
III de Trin.; convenienter etiam simul cum gladio versatili
Cherubin adiungitur, ad custodiendam viam ligni vitae. Unde
Augustinus dicit, XI super Gen. ad Litt., hoc per caelestes
potestates etiam in Paradiso visibili factum esse credendum est, ut
per angelicum ministerium esset illic quaedam ignea custodia.
Ad sextum dicendum quod homo, si post peccatum de ligno vitae
comedisset, non propter hoc immortalitatem recuperasset, sed beneficio
illius cibi potuisset vitam magis prolongare. Unde quod dicitur, et
vivat in aeternum, sumitur ibi aeternum pro diuturno. Hoc autem non
expediebat homini, ut in miseria huius vitae diutius permaneret.
Ad septimum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XI super Gen.
ad Litt., verba Dei non tam sunt primis parentibus insultantis,
quam ceteros, ne ita superbiant, deterrentis, propter quos ista
conscripta sunt, quia scilicet non solum Adam non fuit factus qualis
fieri voluit, sed nec illud quod factus fuerat, conservavit.
Ad octavum dicendum quod vestitus necessarius est homini secundum
statum praesentis miseriae, propter duo, primo quidem, propter
defectum ab exterioribus nocumentis, puta intemperie caloris et
frigoris; secundo, ad tegumentum ignominiae, ne turpitudo membrorum
appareat in quibus praecipue manifestatur rebellio carnis ad spiritum.
Haec autem duo in primo statu non erant. Quia in statu illo corpus
hominis non poterat per aliquid extrinsecum laedi, ut in primo dictum
est. Nec etiam erat in statu illo aliqua turpitudo in corpore hominis
quae confusionem induceret, unde dicitur Genesi, erat autem uterque
nudus, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant. Alia autem
ratio est de cibo, qui est necessarius ad fomentum caloris naturalis et
ad corporis augmentum.
Ad nonum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XI super Gen. ad
Litt., non est credendum quod primi parentes essent producti clausis
oculis, praecipue cum de muliere dicatur quod vidit lignum, quod esset
pulchrum et bonum ad vescendum. Aperti ergo sunt oculi amborum ad
aliquid intuendum et cogitandum quod antea nunquam adverterant,
scilicet ad invicem concupiscendum, quod ante non fuerat.
|
|