|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens ut
homo a Diabolo tentaretur. Eadem enim poena finalis debetur peccato
Angeli et peccato hominis, secundum illud Matth. XXV, ite,
maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis
eius. Sed primum peccatum Angeli non fuit ex aliqua tentatione
exteriori. Ergo nec primum peccatum hominis debuit esse ex aliqua
tentatione exteriori.
2. Praeterea, Deus, praescius futurorum, sciebat quod homo per
tentationem Daemonis in peccatum deiiceretur, et sic bene sciebat quod
non expediebat ei quod tentaretur. Ergo videtur quod non fuerit
conveniens quod permitteret eum tentari.
3. Praeterea, quod aliquis impugnatorem habeat, ad poenam pertinere
videtur, sicut et e contrario ad praemium pertinere videtur quod
impugnatio subtrahatur, secundum illud Prov. XVI, cum placuerint
domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. Sed
poena non debet praecedere culpam. Ergo inconveniens fuit quod homo
ante peccatum tentaretur.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXXIV, qui non est
tentatus, qualia scit?
Respondeo dicendum quod divina sapientia disponit omnia suaviter, ut
dicitur Sap. VIII, inquantum scilicet sua providentia singulis
attribuit quae eis competunt secundum suam naturam; quia, ut
Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., providentiae non est
naturam corrumpere, sed salvare. Hoc autem pertinet ad conditionem
humanae naturae, ut ab aliis creaturis iuvari vel impediri possit.
Unde conveniens fuit ut Deus hominem in statu innocentiae et tentari
permitteret per malos Angelos, et iuvari eum faceret per bonos. Ex
speciali autem beneficio gratiae hoc erat ei collatum, ut nulla
creatura exterior ei posset nocere contra propriam voluntatem, per quam
etiam tentationi Daemonis resistere poterat.
Ad primum ergo dicendum quod supra naturam humanam est aliqua natura in
qua potest malum culpae inveniri, non autem supra naturam angelicam.
Tentare autem inducendo ad malum, non est nisi iam depravati per
culpam. Et ideo conveniens fuit ut homo per Angelum malum tentaretur
ad peccandum, sicut etiam, secundum naturae ordinem, per Angelum
bonum promovetur ad perfectionem. Angelus autem a suo superiori,
scilicet a Deo, in bono perfici potuit, non autem ad peccandum
induci, quia, sicut dicitur Iac. I, Deus intentator malorum est.
Ad secundum dicendum quod, sicut Deus sciebat quod homo per
tentationem in peccatum esset deiiciendus, ita etiam sciebat quod per
liberum arbitrium resistere poterat tentatori. Hoc autem requirebat
conditio naturae ipsius, ut propriae voluntati relinqueretur, secundum
illud Eccli. XV, Deus reliquit hominem in manu consilii sui.
Unde Augustinus dicit, XI super Gen. ad Litt., non mihi
videtur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene
vivere quia nemo male vivere suaderet, cum et in natura posse, et in
potestate haberet velle non consentire suadenti.
Ad tertium dicendum quod impugnatio cui cum difficultate resistitur,
poenalis est. Sed homo in statu innocentiae poterat absque omni
difficultate tentationi resistere. Et ideo impugnatio tentatoris
poenalis ei non fuit.
|
|