|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
modus et ordo primae tentationis. Sicut enim ordine naturae Angelus
erat superior homine, ita et vir erat perfectior muliere. Sed
peccatum pervenit ab Angelo ad hominem. Ergo, pari ratione, debuit
pervenire a viro in mulierem, ut scilicet mulier per virum tentaretur,
et non e converso.
2. Praeterea, tentatio primorum parentum fuit per suggestionem.
Potest autem Diabolus suggerere homini etiam absque aliqua exteriori
sensibili creatura. Cum ergo primi parentes essent spirituali mente
praediti, minus sensibilibus quam intelligibilibus inhaerentes,
convenientius fuisset quod solum spirituali tentatione homo tentaretur
quam exteriori.
3. Praeterea, non potest convenienter aliquis malum suggerere nisi
per aliquid quod appareat bonum. Sed multa alia animalia habent
maiorem apparentiam boni quam serpens. Non ergo convenienter tentatus
fuit homo a Diabolo per serpentem.
4. Praeterea, serpens est animal irrationale. Sed animali
irrationali non competit sapientia nec locutio, nec poena. Ergo
inconvenienter inducitur serpens esse callidior cunctis animalibus,
vel, prudentissimus omnium bestiarum, secundum aliam translationem.
Inconvenienter etiam inducitur fuisse mulieri locutus, et a Deo
punitus.
Sed contra est quod id quod est primum in aliquo genere, debet esse
proportionatum his quae in eodem genere consequuntur. Sed in quolibet
peccato invenitur ordo primae tentationis, inquantum videlicet
praecedit in sensualitate, quae per serpentem significatur, peccati
concupiscentia; in ratione inferiori, quae significatur per mulierem,
delectatio; in ratione superiori, quae significatur per virum,
consensus peccati; ut Augustinus dicit, XII de Trin. Ergo
congruus fuit ordo primae tentationis.
Respondeo dicendum quod homo compositus est ex duplici natura,
intellectiva scilicet et sensitiva. Et ideo Diabolus in tentatione
hominis usus est incitamento ad peccandum dupliciter. Uno quidem
modo, ex parte intellectus, inquantum promisit divinitatis
similitudinem per scientiae adeptionem, quam homo naturaliter
desiderat. Alio modo, ex parte sensus. Et sic usus est his
sensibilibus rebus quae maximam habent affinitatem ad hominem, partim
quidem in eadem specie, tentans virum per mulierem; partim vero in
eodem genere, tentans mulierem per serpentem; partim vero ex genere
propinquo, proponens pomum ligni vetiti ad edendum.
Ad primum ergo dicendum quod in actu tentationis Diabolus erat sicut
principale agens, sed mulier assumebatur quasi instrumentum tentationis
ad deiiciendum virum. Tum quia mulier erat infirmior viro, unde magis
seduci poterat. Tum etiam, propter coniunctionem eius ad virum,
maxime per eam Diabolus poterat virum seducere. Non autem est eadem
ratio principalis agentis et instrumenti. Nam principale agens oportet
esse potius, quod non requiritur in agente instrumentali.
Ad secundum dicendum quod suggestio qua spiritualiter Diabolus aliquid
homini suggerit, ostendit Diabolus plus habere potestatis in homine
quam suggestio exterior, quia per suggestionem interiorem immutatur a
Diabolo saltem hominis phantasia, sed per suggestionem exteriorem
immutatur sola exterior creatura. Diabolus autem minimum potestatis
habebat in homine ante peccatum et ideo non potuit eum interiori
suggestione, sed solum exteriori tentare.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XI super Gen.
ad Litt., non debemus opinari quod serpentem sibi, per quem
tentaret, Diabolus eligeret. Sed, cum esset in illo decipiendi
cupiditas, non nisi per illud animal potuit per quod posse permissus
est.
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XI super Gen.
ad Litt., serpens dictus est astutus, vel callidus, sive prudens,
propter astutiam Diaboli, quae in illo agebat dolum, sicut dicitur
prudens vel astuta lingua quam prudens vel astutus movet ad aliquid
prudenter vel astute suadendum. Neque etiam serpens verborum sonos
intelligebat qui ex illo fiebant ad mulierem, neque enim conversa
credenda est anima eius in naturam rationalem. Quandoquidem nec ipsi
homines, quorum rationalis natura est, cum Daemon in eis loquitur,
sciunt quid loquantur. Sic ergo locutus est serpens homini sicut asina
in qua sedebat Balaam, locuta est homini, nisi quod illud fuit opus
diabolicum, hoc angelicum. Unde serpens non est interrogatus cur hoc
fecerit, quia non in sua natura ipse id fecerat, sed Diabolus in
illo, qui iam ex peccato suo igni destinatus fuerat sempiterno. Quod
autem serpenti dicitur, ad eum qui per serpentem operatus est,
refertur. Et sicut Augustinus dicit, in libro super Gen. contra
Manichaeos, nunc quidem eius poena, idest Diaboli, dicitur qua
nobis cavendus est, non ea quae ultimo iudicio reservatur. Per hoc
enim quod ei dicitur, maledictus es inter omnia animantia et bestias
terrae, pecora illi praeponuntur, non in potestate, sed in
conservatione naturae suae, quia pecora non amiserunt beatitudinem
aliquam caelestem, quam nunquam habuerunt, sed in sua natura quam
acceperunt, peragunt vitam. Dicitur etiam ei, pectore et ventre
repes, secundum aliam litteram. Ubi nomine pectoris significatur
superbia, quia ibi dominatur impetus animae, nomine autem ventris
significatur carnale desiderium, quia haec pars mollior sentitur in
corpore. His autem rebus serpit ad eos quos vult decipere. Quod
autem dicitur, terram comedes cunctis diebus vitae tuae, duobus modis
intelligi potest. Vel, ad te pertinebunt quos terrena cupiditate
deceperis, idest peccatores, qui terrae nomine significantur. Vel
tertium genus tentationis his verbis figuratur, quod est curiositas,
terram enim qui manducat, profunda et tenebrosa penetrat. Per hoc
autem quod inimicitiae ponuntur inter ipsum et mulierem, ostenditur non
posse nos a Diabolo tentari nisi per illam animalem partem quae quasi
mulieris imaginem in homine ostendit. Semen autem Diaboli est
perversa suggestio, semen mulieris, fructus boni operis, quod
perversae suggestioni resistit. Et ideo observat serpens plantam
mulieris, ut, si quando in illicita illabitur, delectatio illam
capiat, et illa observat caput eius, ut eum in ipso initio malae
suasionis excludat.
|
|