|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod materia studiositatis non
sit proprie cognitio. Studiosus enim dicitur aliquis ex eo quod
adhibet studium aliquibus rebus. Sed in qualibet materia debet homo
studium adhibere, ad hoc quod recte faciat quod est faciendum. Ergo
videtur quod non sit specialis materia studiositatis cognitio.
2. Praeterea, studiositas curiositati opponitur. Sed curiositas,
quae a cura dicitur, potest esse etiam circa ornatum vestium, et circa
alia huiusmodi quae pertinent ad corpus, unde apostolus dicit, Rom.
XIII, carnis curam ne feceritis in desideriis. Ergo studiositas
non est solum circa cognitionem.
3. Praeterea, Ierem. VI dicitur, a minori usque ad maiorem,
omnes avaritiae student. Sed avaritia non est proprie circa
cognitionem, sed magis circa possessionem divitiarum, ut supra habitum
est. Ergo studiositas, quae a studio dicitur, non est proprie circa
cognitionem.
Sed contra est quod dicitur Prov. XXVII, stude sapientiae,
fili mi, et laetifica cor meum, ut possis respondere sermonem. Sed
eadem studiositas est quae laudatur ut virtus, et ad quam lex invitat.
Ergo studiositas proprie est circa cognitionem.
Respondeo dicendum quod studium praecipue importat vehementem
applicationem mentis ad aliquid. Mens autem non applicatur ad aliquid
nisi cognoscendo illud. Unde per prius mens applicatur ad
cognitionem, secundario autem applicatur ad ea in quibus homo per
cognitionem dirigitur. Et ideo studium per prius respicit
cognitionem, et per posterius quaecumque alia ad quae operanda
directione cognitionis indigemus. Virtutes autem proprie sibi
attribuunt illam materiam circa quam primo et principaliter sunt, sicut
fortitudo pericula mortis, et temperantia delectationem tactus. Et
ideo studiositas proprie dicitur circa cognitionem.
Ad primum ergo dicendum quod circa alias materias non potest aliquid
recte fieri, nisi secundum quod est praeordinatum per rationem
cognoscentem. Et ideo per prius studiositas cognitionem respicit,
cuicumque materiae studium adhibeatur.
Ad secundum dicendum quod ex affectu hominis trahitur mens eius ad
intendendum his ad quae afficitur, secundum illud Matth. VI, ubi
est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Et quia ad ea quibus caro
fovetur, maxime homo afficitur, consequens est quod cogitatio hominis
versetur praecipue circa ea quibus caro fovetur, ut scilicet homo
inquirat qualiter homo optime possit carni suae subvenire. Et secundum
hoc, curiositas ponitur circa ea quae ad carnem pertinent, ratione
eorum quae ad cognitionem pertinent.
Ad tertium dicendum quod avaritia inhiat ad lucra conquirenda, ad quod
maxime necessaria est quaedam peritia terrenarum rerum. Et secundum
hoc, studium attribuitur his quae ad avaritiam spectant.
|
|