|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod studiositas non sit
temperantiae pars. Studiosus enim dicitur aliquis secundum
studiositatem. Sed universaliter omnis virtuosus vocatur studiosus,
ut patet per philosophum, qui frequenter sic utitur nomine studiosi.
Ergo studiositas est generalis virtus, et non est pars temperantiae.
2. Praeterea, studiositas, sicut dictum est, ad cognitionem
pertinet. Sed cognitio non pertinet ad virtutes morales, quae sunt in
appetitiva animae parte, sed magis ad intellectuales, quae sunt in
parte cognoscitiva, unde et sollicitudo est actus prudentiae, ut supra
habitum est. Ergo studiositas non est pars temperantiae.
3. Praeterea, virtus quae ponitur pars alicuius principalis
virtutis, assimilatur ei quantum ad modum. Sed studiositas non
assimilatur temperantiae quantum ad modum. Quia temperantiae nomen
sumitur ex quadam refrenatione, unde magis opponitur vitio quod est in
excessu. Nomen autem studiositatis sumitur e contrario ex applicatione
animae ad aliquid, unde magis videtur opponi vitio quod est in
defectu, scilicet negligentiae studendi, quam vitio quod est in
excessu, scilicet curiositati. Unde, propter horum similitudinem,
dicit Isidorus, in libro Etymol., quod studiosus dicitur quasi
studiis curiosus. Ergo studiositas non est pars temperantiae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de moribus Eccle.,
curiosi esse prohibemur, quod magnae temperantiae munus est. Sed
curiositas prohibetur per studiositatem moderatam. Ergo studiositas
est pars temperantiae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad temperantiam
pertinet moderari motum appetitus, ne superflue tendat in id quod
naturaliter concupiscitur. Sicut autem naturaliter homo concupiscit
delectationes ciborum et venereorum secundum naturam corporalem, ita
secundum animam naturaliter desiderat cognoscere aliquid, unde et
philosophus dicit, in I Metaphys., quod omnes homines naturaliter
scire desiderant. Moderatio autem huius appetitus pertinet ad virtutem
studiositatis. Unde consequens est quod studiositas sit pars
potentialis temperantiae, sicut virtus secundaria ei adiuncta ut
principali virtuti. Et comprehenditur sub modestia, ratione superius
dicta.
Ad primum ergo dicendum quod prudentia est completiva omnium virtutum
moralium, ut dicitur in VI Ethic. Inquantum igitur cognitio
prudentiae ad omnes virtutes pertinet, intantum nomen studiositatis,
quae proprie circa cognitionem est, ad omnes virtutes derivatur.
Ad secundum dicendum quod actus cognoscitivae virtutis imperatur a vi
appetitiva, quae est motiva omnium virium, ut supra habitum est. Et
ideo circa cognitionem duplex bonum potest attendi. Unum quidem,
quantum ad ipsum actum cognitionis. Et tale bonum pertinet ad virtutes
intellectuales, ut scilicet homo circa singula aestimet verum. Aliud
autem est bonum quod pertinet ad actum appetitivae virtutis, ut
scilicet homo habeat appetitum rectum applicandi vim cognoscitivam sic
vel aliter, ad hoc vel ad illud. Et hoc pertinet ad virtutem
studiositatis. Unde computatur inter virtutes morales.
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II Ethic.,
ad hoc quod homo fiat virtuosus, oportet quod servet se ab his ad quae
maxime inclinat natura. Et inde est quod, quia natura praecipue
inclinat ad timendum mortis pericula et ad sectandum delectabilia
carnis, quod laus virtutis fortitudinis praecipue consistit in quadam
firmitate persistendi contra huiusmodi pericula, et laus virtutis
temperantiae in quadam refrenatione a delectabilibus carnis. Sed
quantum ad cognitionem, est in homine contraria inclinatio. Quia ex
parte animae, inclinatur homo ad hoc quod cognitionem rerum desideret,
et sic oportet ut homo laudabiliter huiusmodi appetitum refrenet, ne
immoderate rerum cognitioni intendat. Ex parte vero naturae
corporalis, homo inclinatur ad hoc ut laborem inquirendi scientiam
vitet. Quantum igitur ad primum, studiositas in refrenatione
consistit, et secundum hoc ponitur pars temperantiae. Sed quantum ad
secundum laus huius virtutis consistit in quadam vehementia intentionis
ad scientiam rerum percipiendam, et ex hoc nominatur. Primum autem
est essentialius huic virtuti quam secundum. Nam appetitus cognoscendi
per se respicit cognitionem, ad quam ordinatur studiositas. Sed labor
addiscendi est impedimentum quoddam cognitionis, unde respicitur ab hac
virtute per accidens, quasi removendo prohibens.
|
|