|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod circa cognitionem
intellectivam non possit esse curiositas. Quia secundum philosophum,
in II Ethic., in his quae secundum se sunt bona vel mala, non
possunt accipi medium et extrema. Sed cognitio intellectiva secundum
se est bona, in hoc enim perfectio hominis videtur consistere, ut
intellectus eius de potentia reducatur in actum, quod fit per
cognitionem veritatis. Dionysius etiam dicit, IV cap. de Div.
Nom., quod bonum animae humanae est secundum rationem esse, cuius
perfectio in cognitione veritatis consistit. Ergo circa cognitionem
intellectivam non potest esse vitium curiositatis.
2. Praeterea, illud per quod homo similatur Deo, et quod a Deo
consequitur, non potest esse malum. Sed quaecumque abundantia
cognitionis a Deo est, secundum illud Eccli. I, omnis sapientia a
domino Deo est. Et Sap. VII dicitur, ipse dedit mihi horum quae
sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes
elementorum, et cetera. Per hoc etiam homo Deo assimilatur, quod
veritatem cognoscit, quia omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ut
habetur ad Heb. IV. Unde et I Reg. II dicitur quod Deus
scientiarum dominus est, ergo, quantumcumque abundet cognitio
veritatis, non est mala, sed bona. Appetitus autem boni non est
vitiosus. Ergo circa intellectivam cognitionem veritatis non potest
esse vitium curiositatis.
3. Praeterea, si circa aliquam intellectivam cognitionem posset esse
curiositatis vitium, praecipue esset circa philosophicas scientias.
Sed eis intendere non videtur esse vitiosum, dicit enim Hieronymus,
super Danielem, qui de mensa et vino regis noluerunt comedere ne
polluantur, si sapientiam atque doctrinam Babyloniorum scirent esse
peccatum, nunquam acquiescerent discere quod non licebat. Et
Augustinus dicit, in II de Doctr. Christ., quod, si qua vera
philosophi dixerunt, ab eis sunt, tanquam ab iniustis possessoribus,
in usum nostrum vindicanda. Non ergo circa cognitionem intellectivam
potest esse curiositas vitiosa.
Sed contra est quod Hieronymus dicit, nonne vobis videtur in vanitate
sensus et obscuritate mentis ingredi qui diebus ac noctibus in
dialectica arte torquetur, qui physicus perscrutator oculos trans
caelum levat? Sed vanitas sensus et obscuritas mentis est vitiosa.
Ergo circa intellectivas scientias potest esse curiositas vitiosa.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, studiositas non est
directe circa ipsam cognitionem, sed circa appetitum et studium
cognitionis acquirendae. Aliter autem est iudicandum de ipsa
cognitione veritatis, et aliter de appetitu et studio veritatis
cognoscendae. Ipsa enim veritatis cognitio, per se loquendo, bona
est. Potest autem per accidens esse mala, ratione scilicet alicuius
consequentis, vel inquantum scilicet aliquis de cognitione veritatis
superbit, secundum illud I ad Cor. VIII, scientia inflat; vel
inquantum homo utitur cognitione veritatis ad peccandum. Sed ipse
appetitus vel studium cognoscendae veritatis potest habere rectitudinem
vel perversitatem. Uno quidem modo, prout aliquis tendit suo studio
in cognitionem veritatis prout per accidens coniungitur ei malum, sicut
illi qui student ad scientiam veritatis ut exinde superbiant. Unde
Augustinus dicit, in libro de moribus Eccle., sunt qui, desertis
virtutibus, et nescientes quid sit Deus et quanta sit maiestas semper
eodem modo manentis naturae, magnum aliquid se agere putant si
universam istam corporis molem quam mundum nuncupamus, curiosissime
intentissimeque perquirant. Unde etiam tanta superbia gignitur ut in
ipso caelo, de quo saepe disputant, sibimet habitare videantur.
Similiter etiam illi qui student addiscere aliquid ad peccandum,
vitiosum studium habent, secundum illud Ierem. IX, docuerunt
linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent, laboraverunt. Alio
autem modo potest esse vitium ex ipsa inordinatione appetitus et studii
addiscendi veritatem. Et hoc quadrupliciter. Uno modo, inquantum
per studium minus utile retrahuntur a studio quod eis ex necessitate
incumbit. Unde Hieronymus dicit, sacerdotes, dimissis Evangeliis
et prophetiis, videmus comoedias legere, et amatoria bucolicorum
versuum verba cantare. Alio modo, inquantum studet aliquis addiscere
ab eo a quo non licet, sicut patet de his qui aliqua futura a
Daemonibus perquirunt, quae est superstitiosa curiositas. De quo
Augustinus dicit, in libro de vera Relig., nescio an philosophi
impedirentur a fide vitio curiositatis in percunctandis Daemonibus.
Tertio, quando homo appetit cognoscere veritatem circa creaturas non
referendo ad debitum finem, scilicet ad cognitionem Dei. Unde
Augustinus dicit, in libro de vera Relig., quod in consideratione
creaturarum non est vana et peritura curiositas exercenda, sed gradus
ad immortalia et semper manentia faciendus. Quarto modo, inquantum
aliquis studet ad cognoscendam veritatem supra proprii ingenii
facultatem, quia per hoc homines de facili in errores labuntur. Unde
dicitur Eccli. III, altiora te ne quaesieris, et fortiora ne
scrutatus fueris, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus; et
postea sequitur, multos enim supplantavit suspicio eorum, et in
vanitate detinuit sensus eorum.
Ad primum ergo dicendum quod bonum hominis consistit in cognitione
veri, non tamen summum hominis bonum consistit in cognitione cuiuslibet
veri, sed in perfecta cognitione summae veritatis, ut patet per
philosophum, in X Ethic. Et ideo potest esse vitium in cognitione
aliquorum verorum, secundum quod talis appetitus non debito modo
ordinatur ad cognitionem summae veritatis, in qua consistit summa
felicitas.
Ad secundum dicendum quod ratio illa ostendit quod cognitio veritatis
secundum se sit bona, non tamen per hoc excluditur quin possit aliquis
cognitione veritatis abuti ad malum, vel etiam inordinate cognitionem
veritatis appetere; quia etiam oportet appetitum boni debito modo
regulatum esse.
Ad tertium dicendum quod studium philosophiae secundum se est licitum
et laudabile, propter veritatem quam philosophi perceperunt, Deo
illis revelante, ut dicitur Rom. I. Sed quia quidam philosophi
abutuntur ad fidei impugnationem, ideo apostolus dicit, ad Coloss.
II, videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem
scientiam, secundum traditionem hominum, et non secundum Christum.
Et Dionysius dicit, in epistola ad Polycarpum, de quibusdam
philosophis, quod divinis non sancte contra divina utuntur, per
sapientiam Dei tentantes expellere divinam venerationem.
|
|