|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vitium curiositatis non
sit circa sensitivam cognitionem. Sicut enim aliqua cognoscuntur per
sensum visus, ita etiam aliqua cognoscuntur per sensum tactus et
gustus. Sed circa tangibilia et gustabilia non ponitur vitium
curiositatis, sed magis vitium luxuriae aut gulae. Ergo videtur quod
nec circa ea quae cognoscuntur per visum, sit vitium curiositatis.
2. Praeterea, curiositas esse videtur in inspectione ludorum, unde
Augustinus dicit, in VI Confess., quod, quodam pugnae casu, cum
clamor ingens totius populi vehementer Alypium pulsasset, curiositate
victus, aperuit oculos. Sed inspectio ludorum non videtur esse
vitiosa, quia huiusmodi inspectio delectabilis redditur propter
repraesentationem, in qua homo naturaliter delectatur, ut philosophus
dicit, in sua poetria. Non ergo circa sensibilium cognitionem est
vitium curiositatis.
3. Praeterea, ad curiositatem pertinere videtur actus proximorum
perquirere, ut dicit Beda. Sed perquirere facta aliorum non videtur
esse vitiosum, quia sicut dicitur Eccli. XVII, unicuique
mandavit Deus de proximo suo. Ergo vitium curiositatis non est in
huiusmodi particularibus sensibilibus cognoscendis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de vera Relig.,
quod concupiscentia oculorum reddit homines curiosos. Ut autem dicit
Beda, concupiscentia oculorum est non solum in discendis magicis
artibus, sed etiam in contemplandis spectaculis, et in dignoscendis et
carpendis vitiis proximorum, quae sunt quaedam particularia
sensibilia. Cum ergo concupiscentia oculorum sit quoddam vitium,
sicut etiam superbia vitae et concupiscentia carnis, contra quae
dividitur, I Ioan. II; videtur quod vitium curiositatis sit circa
sensibilium cognitionem.
Respondeo dicendum quod cognitio sensitiva ordinatur ad duo. Uno enim
modo, tam in hominibus quam in aliis animalibus, ordinatur ad corporis
sustentationem, quia per huiusmodi cognitionem homines et alia animalia
vitant nociva, et conquirunt ea quae sunt necessaria ad corporis
sustentationem. Alio modo, specialiter in homine ordinatur ad
cognitionem intellectivam, vel speculativam vel practicam. Apponere
ergo studium circa sensibilia cognoscenda, dupliciter potest esse
vitiosum. Uno modo, inquantum cognitio sensitiva non ordinatur in
aliquid utile, sed potius avertit hominem ab aliqua utili
consideratione. Unde Augustinus dicit, in X Confess., canem
currentem post leporem iam non specto cum in circo fit. At vero in
agro, si casu transeam, avertit me fortassis ab aliqua magna
cogitatione, atque ad se convertit illa venatio, et nisi iam mihi
demonstrata infirmitate mea, cito admoneas, vanus hebesco. Alio
modo, inquantum cognitio sensitiva ordinatur ad aliquod noxium, sicut
inspectio mulieris ordinatur ad concupiscendum; et diligens inquisitio
eorum quae ab aliis fiunt, ordinatur ad detrahendum. Si quis autem
cognitioni sensibilium intendit ordinate, propter necessitatem
sustentandae naturae, vel propter studium intelligendae veritatis, est
virtuosa studiositas circa sensibilem cognitionem.
Ad primum ergo dicendum quod luxuria et gula sunt circa delectationes
quae sunt in usu rerum tangibilium. Sed circa delectationem
cognitionis omnium sensuum est curiositas. Et vocatur concupiscentia
oculorum, quia oculi sunt ad cognoscendum in sensibus principales,
unde omnia sensibilia videri dicuntur, ut Augustinus dicit, in X
Confess. Et sicut Augustinus ibidem subdit, ex hoc evidentius
discernitur quid voluptatis, quid curiositatis agatur per sensus, quod
voluptas pulchra, suavia, canora, sapida, lenia sectatur;
curiositas autem etiam his contraria, tentandi causa, non ad subeundam
molestiam, sed experiendi noscendique libidinem.
Ad secundum dicendum quod inspectio spectaculorum vitiosa redditur
inquantum per hoc homo fit pronus ad vitia vel lasciviae vel
crudelitatis, per ea quae ibi repraesentantur. Unde Chrysostomus
dicit quod adulteros et inverecundos constituunt tales inspectiones.
Ad tertium dicendum quod prospicere facta aliorum bono animo, vel ad
utilitatem propriam, ut scilicet homo ex bonis operibus proximi
provocetur ad melius, vel etiam ad utilitatem illius, ut scilicet
corrigatur si quid ab eo agitur vitiose, secundum regulam caritatis et
debitum officii, est laudabile, secundum illud Heb. X, considerate
vos invicem in provocationem caritatis et bonorum operum. Sed quod
aliquis intendit ad consideranda vitia proximorum ad despiciendum vel
detrahendum, vel saltem inutiliter inquietandum, est vitiosum. Unde
dicitur Prov. XXIV, ne insidieris et quaeras iniquitatem in domo
iusti, neque vastes requiem eius.
|
|