|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in exterioribus motibus
corporis non sit aliqua virtus. Omnis enim virtus pertinet ad
spiritualem animae decorem, secundum illud Psalmi, omnis gloria eius
filiae regis ab intus, Glossa, idest, in conscientia. Sed motus
corporales non sunt ab intus, sed exterius. Ergo circa huiusmodi
motus non potest esse virtus.
2. Praeterea, virtutes non sunt nobis a natura, ut patet per
philosophum, in II Ethic. Sed motus corporales exteriores sunt
hominibus a natura, secundum quam quidam sunt velocis motus et quidam
tardi motus, et idem est de aliis differentiis exteriorum motuum.
Ergo circa tales motus non attenditur aliqua virtus.
3. Praeterea, omnis virtus moralis est circa actiones quae sunt ad
alterum, sicut iustitia, vel circa passiones, sicut temperantia et
fortitudo. Sed exteriores motus corporales non sunt ad alterum usum,
neque etiam sunt passiones. Ergo circa eos non est aliqua virtus.
4. Praeterea, in omni opere virtutis est studium adhibendum, ut
supra dictum est. Sed adhibere studium in dispositione exteriorum
motuum est vituperabile, dicit enim Ambrosius, in I de Offic.,
est gressus probabilis in quo sit species auctoritatis, gravitatisque
pondus, tranquillitatis vestigium, ita tamen si studium desit atque
affectatio, sed motus sit purus ac simplex. Ergo videtur quod circa
compositionem exteriorum motuum non consistat virtus.
Sed contra est quod decor honestatis pertinet ad virtutem. Sed
compositio exteriorum motuum pertinet ad decorem honestatis, dicit enim
Ambrosius, in I de Offic., sicut molliculum et infractum aut vocis
sonum aut gestum corporis non probo, ita neque agrestem aut rusticum.
Naturam imitemur, effigies eius formula disciplinae, forma honestatis
est. Ergo circa compositionem exteriorum motuum est virtus.
Respondeo dicendum quod virtus moralis consistit in hoc quod ea quae
sunt hominis per rationem ordinantur. Manifestum est autem quod
exteriores motus hominis sunt per rationem ordinabiles, quia ad
imperium rationis exteriora membra moventur. Unde manifestum est quod
circa horum motuum ordinationem virtus moralis consistit ordinatio autem
horum motuum attenditur quantum ad duo, uno quidem modo, secundum
convenientiam personae; alio modo, secundum convenientiam ad
exteriores personas, negotia seu loca. Unde dicit Ambrosius, in I
de Offic., hoc est pulchritudinem vivendi tenere, convenientia
cuique sexui et personae reddere, et hoc pertinet ad primum. Quantum
autem ad secundum, subditur, hic ordo gestorum optimus, hic ornatus
ad omnem actionem accommodus. Et ideo circa huiusmodi exteriores motus
ponit Andronicus duo. Scilicet ornatum, qui respicit convenientiam
personae, unde dicit quod est scientia circa decens in motu et
habitudine. Et bonam ordinationem, quae respicit convenientiam ad
diversa negotia et ea quae circumstant, unde dicit quod est experientia
separationis, idest distinctionis, actionum.
Ad primum ergo dicendum quod motus exteriores sunt quaedam signa
interioris dispositionis, secundum illud Eccli. XIX, amictus
corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo.
Et Ambrosius dicit, in I de Offic., quod habitus mentis in
corporis statu cernitur, et quod vox quaedam animi est corporis motus.
Ad secundum dicendum quod, quamvis ex naturali dispositione habeat
homo aptitudinem ad hanc vel illam dispositionem exteriorum motuum,
tamen quod deest naturae, potest suppleri ex industria rationis. Unde
Ambrosius dicit, in I de Offic., motum natura informat, si quid
sane in natura vitii est, industria emendet.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, exteriores motus sunt
quaedam signa interioris dispositionis, quae praecipue attenditur
secundum animae passiones. Et ideo moderatio exteriorum motuum
requirit moderationem interiorum passionum. Unde Ambrosius dicit, in
I de Offic., quod hinc, scilicet ex motibus exterioribus, homo
cordis nostri absconditus aut levior aut iactanctior aut turbidior, aut
gravior et constantior et purior et maturior aestimatur. Per motus
etiam exteriores alii homines de nobis iudicium capiunt, secundum illud
Eccli. XIX, ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei
cognoscitur sensatus. Et ideo moderatio exteriorum motuum quodammodo
ad alios ordinatur, secundum illud quod Augustinus dicit, in regula,
in omnibus motibus vestris nihil fiat quod cuiusquam offendat aspectum,
sed quod vestram deceat sanctitatem. Et ideo moderatio exteriorum
motuum potest reduci ad duas virtutes quas philosophus tangit in IV
Ethic. Inquantum enim per exteriores motus ordinamur ad alios,
pertinet exteriorum motuum moderatio ad amicitiam vel affabilitatem,
quae attenditur circa delectationes et tristitias quae sunt in verbis et
factis in ordine ad alios quibus homo convivit. Inquantum vero
exteriores motus sunt signa interioris dispositionis, pertinet eorum
moderatio ad virtutem veritatis, secundum quam aliquis talem se exhibet
in verbis et factis qualis est interius.
Ad quartum dicendum quod in compositione exteriorum motuum studium
vituperatur per quod aliquis fictione quadam in exterioribus motibus
utitur, ita quod interiori dispositioni non conveniant. Debet tamen
tale studium adhiberi ut, si quid in eis inordinatum est, corrigatur.
Unde Ambrosius dicit, in I de Offic., ars desit, non desit
correctio.
|
|