|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in ludis non possit
esse aliqua virtus. Dicit enim Ambrosius, in I de Offic.,
dominus ait, vae, vobis qui ridetis, quia flebitis. Non solum ergo
profusos, sed etiam omnes iocos declinandos arbitror. Sed illud quod
potest virtuose fieri, non est totaliter declinandum. Non ergo circa
ludos potest esse virtus.
2. Praeterea, virtus est quam Deus in nobis sine nobis operatur,
ut supra habitum est. Sed Chrysostomus dicit, non dat Deus ludere,
sed Diabolus. Audi quid ludentes passi sunt, sedit populus manducare
et bibere, et surrexerunt ludere. Ergo circa ludos non potest esse
virtus.
3. Praeterea, philosophus dicit, in X Ethic., quod operationes
ludi non ordinantur in aliquid aliud. Sed ad virtutem requiritur ut
propter aliquid eligens operetur, sicut patet per philosophum, in II
Ethic. Ergo circa ludos non potest esse aliqua virtus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II musicae, volo tandem
tibi parcas, nam sapientem decet interdum remittere aciem rebus agendis
intentam. Sed ista remissio animi a rebus agendis fit per ludicra
verba et facta. Ergo his uti interdum ad sapientem et virtuosum
pertinet. Philosophus etiam ponit virtutem eutrapeliae circa ludos,
quam nos possumus dicere iucunditatem.
Respondeo dicendum quod, sicut homo indiget corporali quiete ad
corporis refocillationem, quod non potest continue laborare, propter
hoc quod habet finitam virtutem, quae determinatis laboribus
proportionatur; ita etiam est ex parte animae, cuius etiam est virtus
finita ad determinatas operationes proportionata, et ideo, quando
ultra modum suum in aliquas operationes se extendit, laborat, et ex
hoc fatigatur, praesertim quia in operationibus animae simul etiam
laborat corpus, inquantum scilicet anima, etiam intellectiva, utitur
viribus per organa corporea operantibus. Sunt autem bona sensibilia
connaturalia homini. Et ideo, quando anima supra sensibilia elevatur
operibus rationis intenta, nascitur exinde quaedam fatigatio animalis,
sive homo intendat operibus rationis practicae, sive speculativae.
Magis tamen si operibus contemplationis intendat, quia per hoc magis a
sensibilibus elevatur, quamvis forte in aliquibus operibus exterioribus
rationis practicae maior labor corporis consistat. In utrisque tamen
tanto aliquis magis animaliter fatigatur, quanto vehementius operibus
rationis intendat. Sicut autem fatigatio corporalis solvitur per
corporis quietem, ita etiam oportet quod fatigatio animalis solvatur
per animae quietem. Quies autem animae est delectatio, ut supra
habitum est, cum de passionibus ageretur. Et ideo oportet remedium
contra fatigationem animalem adhibere per aliquam delectationem,
intermissa intentione ad insistendum studio rationis. Sicut in
collationibus patrum legitur quod beatus Evangelista Ioannes, cum
quidam scandalizarentur quod eum cum suis discipulis ludentem
invenerunt, dicitur mandasse uni eorum, qui arcum gerebat, ut
sagittam traheret. Quod cum pluries fecisset, quaesivit utrum hoc
continue facere posset. Qui respondit quod, si hoc continue faceret,
arcus frangeretur. Unde beatus Ioannes subintulit quod similiter
animus hominis frangeretur, si nunquam a sua intentione relaxaretur.
Huiusmodi autem dicta vel facta, in quibus non quaeritur nisi
delectatio animalis, vocantur ludicra vel iocosa. Et ideo necesse est
talibus interdum uti, quasi ad quandam animae quietem. Et hoc est
quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod in huius vitae
conversatione quaedam requies cum ludo habetur, et ideo oportet
interdum aliquibus talibus uti. Circa quae tamen tria videntur
praecipue esse cavenda. Quorum primum et principale est quod praedicta
delectatio non quaeratur in aliquibus operationibus vel verbis turpibus
vel nocivis. Unde Tullius dicit, in I de Offic., quod unum genus
iocandi est illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum. Aliud
autem attendendum est, ne totaliter gravitas animae resolvatur. Unde
Ambrosius dicit, in I de Offic., caveamus ne, dum relaxare animum
volumus, solvamus omnem harmoniam, quasi concentum quendam bonorum
operum. Et Tullius dicit, in I de Offic., quod sicut pueris non
omnem ludendi licentiam damus, sed eam quae ab honestatis actionibus
non sit aliena; sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat.
Tertio autem est attendendum, sicut et in omnibus aliis humanis
actibus, ut congruat personae et tempori et loco, et secundum alias
circumstantias debite ordinetur, ut scilicet sit et tempore et homine
dignus, ut Tullius dicit, ibidem. Huiusmodi autem secundum regulam
rationis ordinantur. Habitus autem secundum rationem operans est
virtus moralis. Et ideo circa ludos potest esse aliqua virtus, quam
philosophus eutrapeliam nominat. Et dicitur aliquis eutrapelus a bona
versione, quia scilicet bene convertit aliqua dicta vel facta in
solatium. Et inquantum per hanc virtutem homo refrenatur ab
immoderantia ludorum, sub modestia continetur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, iocosa debent
congruere negotiis et personis. Unde et Tullius dicit, in I
Rhet., quod quando auditores sunt defatigati, non est inutile ab
aliqua re nova aut ridicula oratorem incipere, si tamen rei dignitas
non adimit iocandi facultatem. Doctrina autem sacra maximis rebus
intendit, secundum illud Prov. VIII, audite, quoniam de rebus
magnis locutura sum. Unde Ambrosius non excludit universaliter iocum
a conversatione humana, sed a doctrina sacra. Unde praemittit, licet
interdum honesta ioca ac suavia sint, tamen ab ecclesiastica abhorrent
regula, quoniam quae in Scripturis sanctis non reperimus, ea quem ad
modum usurpare possumus?
Ad secundum dicendum quod verbum illud Chrysostomi est intelligendum
de illis qui inordinate ludis utuntur, et praecipue eorum qui finem in
delectatione ludi constituunt, sicut de quibusdam dicitur Sap. XV,
aestimaverunt esse ludum vitam nostram. Contra quod dicit Tullius,
in I de Offic., non ita generati a natura sumus ut ad ludum et iocum
facti esse videamur, sed ad severitatem potius, et ad quaedam studia
graviora atque maiora.
Ad tertium dicendum quod ipsae operationes ludi, secundum suam
speciem, non ordinantur ad aliquem finem. Sed delectatio quae in
talibus actibus habetur, ordinatur ad quandam animae recreationem et
quietem. Et secundum hoc, si moderate fiat, licet uti ludo. Unde
Tullius dicit, in I de Offic., ludo et ioco uti quidem licet,
sed, sicut somno et quietibus ceteris, tunc cum gravibus seriisque
rebus satisfecerimus.
|
|