|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in superfluitate ludi
non possit esse peccatum. Illud enim quod excusat a peccato, non
videtur esse peccatum. Sed ludus quandoque excusat a peccato, multa
enim, si serio fierent, gravia peccata essent, quae quidem, ioco
facta, vel nulla vel levia sunt. Ergo videtur quod in superabundantia
ludi non sit peccatum.
2. Praeterea, omnia alia vitia reducuntur ad septem vitia
capitalia, ut Gregorius dicit, XXXI Moral. Sed superabundantia
in lucis non videtur reduci ad aliquod capitalium vitiorum. Ergo
videtur quod non sit peccatum.
3. Praeterea, maxime histriones in ludo videntur superabundare, qui
totam vitam suam ordinant ad ludendum. Si ergo superabundantia ludi
esset peccatum, tunc omnes histriones essent in statu peccati.
Peccarent etiam omnes qui eorum ministerio uterentur, vel qui eis
aliqua largirentur, tanquam peccati fautores. Quod videtur esse
falsum. Legitur enim in vitis patrum, quod beato Paphnutio revelatum
est quod quidam ioculator futurus erat sibi consors in vita futura.
Sed contra est quod, super illud Prov. XIV, risus dolori
miscebitur et extrema gaudii luctus occupat, dicit Glossa, luctus
perpetuus. Sed in superfluitate ludi est inordinatus risus et
inordinatum gaudium. Ergo est ibi peccatum mortale, cui soli debetur
luctus perpetuus.
Respondeo dicendum quod in omni eo quod est dirigibile secundum
rationem, superfluum dicitur quod regulam rationis excedit, diminutum
autem dicitur aliquid secundum quod deficit a regula rationis. Dictum
est autem quod ludicra sive iocosa verba vel facta sunt dirigibilia
secundum rationem. Et ideo superfluum in ludo accipitur quod excedit
regulam rationis. Quod quidem potest esse dupliciter. Uno modo, ex
ipsa specie actionum quae assumuntur in ludum, quod quidem iocandi
genus secundum Tullium dicitur esse illiberale, petulans,
flagitiosum, obscenum, quando scilicet utitur aliquis, causa ludi,
turpibus verbis vel factis, vel etiam his quae vergunt in proximi
nocumentum, quae de se sunt peccata mortalia. Et sic, patet quod
excessus in ludo est peccatum mortale. Alio autem modo potest esse
excessus in ludo secundum defectum debitarum circumstantiarum, puta cum
aliqui utuntur ludo vel temporibus vel locis indebitis, aut etiam
praeter convenientiam negotii seu personae. Et hoc quidem quandoque
potest esse peccatum mortale, propter vehementiam affectus ad ludum,
cuius delectationem praeponit aliquis dilectioni Dei, ita quod contra
praeceptum Dei vel Ecclesiae talibus ludis uti non refugiat.
Quandoque autem est peccatum veniale, puta cum aliquis non tantum
afficitur ad ludum quod propter hoc vellet aliquid contra Deum
committere.
Ad primum ergo dicendum quod aliqua sunt peccata propter solam
intentionem, quia scilicet in iniuriam alicuius fiunt, quam quidem
intentionem excludit ludus, cuius intentio ad delectationem fertur,
non ad iniuriam alicuius. Et in talibus ludus excusat a peccato, vel
peccatum diminuit. Quaedam vero sunt quae secundum suam speciem sunt
peccata, sicut homicidium, fornicatio et similia. Et talia non
excusantur per ludum, quinimmo ex his ludus redditur flagitiosus et
obscenus.
Ad secundum dicendum quod superfluitas in ludo pertinet ad ineptam
laetitiam, quam Gregorius dicit esse filiam gulae. Unde Exod.
XXXII dicitur, sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt
ludere.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, ludus est necessarius ad
conversationem humanae vitae. Ad omnia autem quae sunt utilia
conversationi humanae, deputari possunt aliqua officia licita. Et
ideo etiam officium histrionum, quod ordinatur ad solatium hominibus
exhibendum, non est secundum se illicitum, nec sunt in statu peccati,
dummodo moderate ludo utantur, idest, non utendo aliquibus illicitis
verbis vel factis ad ludum, et non adhibendo ludum negotiis et
temporibus indebitis. Et quamvis in rebus humanis non utantur alio
officio per comparationem ad alios homines, tamen per comparationem ad
seipsos et ad Deum, alias habent seriosas et virtuosas operationes,
puta dum orant, et suas passiones et operationes componunt, et
quandoque etiam pauperibus eleemosynas largiuntur. Unde illi qui
moderate eis subveniunt, non peccant, sed iusta faciunt, mercedem
ministerii eorum eis attribuendo. Si qui autem superflue sua in tales
consumunt, vel etiam sustentant illos histriones qui illicitis ludis
utuntur, peccant, quasi eos in peccato foventes. Unde Augustinus
dicit, super Ioan., quod donare res suas histrionibus vitium est
immane. Nisi forte aliquis histrio esset in extrema necessitate, in
qua esset ei subveniendum. Dicit enim Ambrosius, in libro de
Offic., pasce fame morientem. Quisquis enim pascendo hominem
servare poteris, si non paveris, occidisti.
|
|