|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in defectu ludi non
consistat aliquod peccatum. Nullum enim peccatum indicitur
poenitenti. Sed Augustinus dicit, de poenitente loquens, cohibeat
se a ludis, a spectaculis saeculi, qui perfectam vult consequi
remissionis gratiam. Ergo in defectu ludi non est aliquod peccatum.
2. Praeterea, nullum peccatum ponitur in commendatione sanctorum.
Sed in commendatione quorundam ponitur quod a ludo abstinuerunt,
dicitur enim Ierem. XV, non sedi in Concilio ludentium; et
Tobiae III dicitur, nunquam cum ludentibus miscui me, neque cum
his qui in levitate ambulant, participem me praebui. Ergo in defectu
ludi non potest esse peccatum.
3. Praeterea, Andronicus ponit austeritatem, quam inter virtutes
numerat, esse habitum secundum quem aliqui neque afferunt aliis
delectationes collocutionum, neque ab aliis recipiunt. Sed hoc
pertinet ad defectum ludi. Ergo defectus ludi magis pertinet ad
virtutem quam ad vitium.
Sed contra est quod philosophus, in II et IV Ethic., ponit
defectum in ludo esse vitiosum.
Respondeo dicendum quod omne quod est contra rationem in rebus
humanis, vitiosum est. Est autem contra rationem ut aliquis se aliis
onerosum exhibeat, puta dum nihil delectabile exhibet, et etiam
delectationes aliorum impedit. Unde Seneca dicit, sic te geras
sapienter ut nullus te habeat tanquam asperum, nec contemnat quasi
vilem. Illi autem qui in ludo deficiunt, neque ipsi dicunt aliquod
ridiculum; et dicentibus molesti sunt, quia scilicet moderatos aliorum
ludos non recipiunt. Et ideo tales vitiosi sunt, et dicuntur duri et
agrestes, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Sed quia ludus est
utilis propter delectationem et quietem; delectatio autem et quies non
propter se quaeruntur in humana vita, sed propter operationem, ut
dicitur in X Ethic., defectus ludi minus est vitiosus quam ludi
superexcessus. Unde philosophus dicit, in IX Ethic., quod pauci
amici propter delectationem sunt habendi, quia parum de delectatione
sufficit ad vitam, quasi pro condimento; sicut parum de sale sufficit
in cibo.
Ad primum ergo dicendum quod, quia poenitentibus luctus indicitur pro
peccatis, ideo interdicitur eis ludus. Nec hoc pertinet ad vitium
defectus, quia hoc ipsum est secundum rationem quod in eis ludus
diminuatur.
Ad secundum dicendum quod Ieremias ibi loquitur secundum congruentiam
temporis cuius status magis luctum requirebat. Unde subdit, solus
sedebam, quoniam amaritudine replevisti me. Quod autem dicitur
Tobiae III, pertinet ad ludum superfluum. Quod patet ex eo quod
sequitur, neque cum his qui in levitate ambulant participem me
praebui.
Ad tertium dicendum quod austeritas, secundum quod est virtus, non
excludit omnes delectationes, sed superfluas et inordinatas. Unde
videtur pertinere ad affabilitatem, quam philosophus amicitiam
nominat, vel ad eutrapeliam, sive iucunditatem. Et tamen nominat et
definit eam sic secundum convenientiam ad temperantiam, cuius est
delectationes reprimere.
|
|