|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ornatus mulierum non
sit sine peccato mortali. Omne enim quod est contra praeceptum divinae
legis, est peccatum mortale. Sed ornatus mulierum est contra
praeceptum divinae legis, dicitur enim I Pet. III, quarum,
scilicet mulierum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio
auri, aut indumenti vestimentorum cultus. Ubi dicit Glossa
Cypriani, serico et purpura indutae Christum sincere induere non
possunt, auro et margaritis adornatae et monilibus, ornamenta mentis
et corporis perdiderunt. Sed hoc non fit nisi per peccatum mortale.
Ergo ornatus mulierum non potest esse sine peccato mortali.
2. Praeterea, Cyprianus dicit, in libro de habitu Virgin., non
virgines tantum aut viduas, sed et nuptas puto et omnes omnino feminas
admonendas, quod opus Dei et facturam eius et plasma adulterare nullo
modo debeant, adhibito flavo colore vel nigro pulvere vel rubore, aut
quolibet lineamenta nativa corrumpente medicamine. Et postea subdit,
manus Deo inferunt, quando illud quod ille formavit, reformare
contendunt. Impugnatio ista est divini operis, praevaricatio est
veritatis. Deum videre non poteris, quando oculi tibi non sunt quos
Deus fecit, sed quos Diabolus infecit, de inimico tuo compta, cum
illo pariter arsura. Sed hoc non debetur nisi peccato mortali. Ergo
ornatus mulieris non est sine peccato mortali.
3. Praeterea, sicut non congruit mulieri quod veste virili utatur,
ita etiam ei non competit quod inordinato ornatu utatur. Sed primum
est peccatum, dicitur enim Deut. XXII, non induatur mulier veste
virili, nec vir veste muliebri. Ergo videtur quod etiam superfluus
ornatus mulierum sit peccatum mortale.
Sed contra est quia secundum hoc videretur quod artifices huiusmodi
ornamenta praeparantes mortaliter peccarent.
Respondeo dicendum quod circa ornatum mulierum sunt eadem attendenda
quae supra communiter dicta sunt circa exteriorem cultum, et insuper
quiddam aliud speciale, quod scilicet muliebris cultus viros ad
lasciviam provocat, secundum illud Prov. VII, ecce, mulier
occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad decipiendas animas.
Potest tamen mulier licite operam dare ad hoc quod viro suo placeat,
ne per eius contemptum in adulterium labatur. Unde dicitur I ad
Cor. VII, quod mulier quae nupta est cogitat quae sunt mundi,
quomodo placeat viro. Et ideo si mulier coniugata ad hoc se ornet ut
viro suo placeat, potest hoc facere absque peccato. Illae autem
mulieres quae viros non habent, nec volunt habere, et sunt in statu
non habendi, non possunt absque peccato appetere placere virorum
aspectibus ad concupiscendum, quia hoc est dare eis incentivum
peccandi. Et si quidem hac intentione se ornent ut alios provocent,
ad concupiscentiam, mortaliter peccant. Si autem ex quadam levitate,
vel etiam ex vanitate propter quandam iactantiam, non semper est
peccatum mortale, sed quandoque veniale. Et eadem ratio, quantum ad
hoc, est de viris. Unde Augustinus dicit, in epistola ad
Possidium, nolo ut de ornamentis auri vel vestis praeproperam habeas
in prohibendo sententiam, nisi in eos qui neque coniugati sunt, neque
coniugari cupientes, cogitare debent quomodo placeant Deo. Illi
autem cogitant quae sunt mundi, quomodo placeant vel viri uxoribus,
vel mulieres maritis, nisi quod capillos nudare feminas, quas etiam
caput velare apostolus iubet, nec maritatas decet. In quo tamen
possent aliquae a peccato excusari, quando hoc non fieret ex aliqua
vanitate, sed propter contrariam consuetudinem, quamvis talis
consuetudo non sit laudabilis.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Glossa ibidem dicit, mulieres
eorum qui in tribulatione erant, contemnebant viros, et ut aliis
placerent, se pulchre ornabant, quod fieri apostolus prohibet. In
quo etiam casu loquitur Cyprianus, non autem prohibet mulieribus
coniugatis ornari ut placeant viris, ne detur eis occasio peccandi cum
aliis. Unde I ad Tim. dicit apostolus, mulieres in habitu ornato,
cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut
auro aut margaritis aut veste pretiosa, per quod datur intelligi quod
sobrius et moderatus ornatus non prohibetur mulieribus, sed superfluus
et inverecundus et impudicus.
Ad secundum dicendum quod mulierum fucatio, de qua Cyprianus
loquitur, est quaedam species fictionis, quae non potest esse sine
peccato. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Possidium, fucari
figmentis, quo rubicundior vel candidior appareat, adulterina fallacia
est, qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis
permittendae sunt feminae ornari, secundum veniam, non secundum
imperium. Non tamen semper talis fucatio est cum peccato mortali, sed
solum quando fit propter lasciviam, vel in Dei contemptum, in quibus
casibus loquitur Cyprianus. Sciendum tamen quod aliud est fingere
pulchritudinem non habitam, et aliud est occultare turpitudinem ex
aliqua causa provenientem, puta aegritudine vel aliquo huiusmodi. Hoc
enim est licitum, quia secundum apostolum, I ad Cor., quae putamus
ignobiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem
circundamus.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, cultus exterior debet
competere conditioni personae secundum communem consuetudinem. Et ideo
de se vitiosum est quod mulier utatur veste virili aut e converso, et
praecipue quia hoc potest esse causa lasciviae. Et specialiter
prohibetur in lege, quia gentiles tali mutatione habitus utebantur ad
idololatriae superstitionem. Potest tamen quandoque hoc fieri sine
peccato propter aliquam necessitatem, vel causa occultandi ab
hostibus, vel propter defectum alterius vestimenti, vel propter
aliquid aliud huiusmodi.
Ad quartum dicendum quod, si qua ars est ad faciendum aliqua opera
quibus homines uti non possunt absque peccato, per consequens artifices
talia faciendo peccarent, utpote praebentes directe aliis occasionem
peccandi, puta si quis fabricaret idola, vel aliqua ad cultum
idololatriae pertinentia. Si qua vero ars sit cuius operibus homines
possunt bene et male uti, sicut gladii, sagittae et alia huiusmodi,
usus talium artium non est peccatum, et eae solae artes sunt dicendae.
Unde Chrysostomus dicit, super Matth., eas solas oportet artes
vocare quae necessariorum, et eorum quae continent vitam nostram, sunt
tributivae et constructivae. Si tamen operibus alicuius artis ut
pluries aliqui male uterentur, quamvis de se non sint illicitae, sunt
tamen per officium principis a civitate extirpandae, secundum documenta
Platonis. Quia ergo mulieres licite se possunt ornare, vel ut
conservent decentiam sui status, vel etiam aliquid superaddere ut
placeant viris; consequens est quod artifices talium ornamentorum non
peccant in usu talis artis, nisi forte inveniendo aliqua superflua et
curiosa. Unde Chrysostomus dicit, super Matth., quod etiam ab
arte calceorum et textorum multa abscidere oportet. Etenim ad luxuriam
deduxerunt necessitatem eius corrumpentes, artem male arti
commiscentes.
|
|