|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod spes non sit virtus.
Virtute enim nullus male utitur; ut dicit Augustinus, in libro de
Lib. Arb. Sed spe aliquis male utitur, quia circa passionem spei
contingit esse medium et extrema, sicut et circa alias passiones.
Ergo spes non est virtus.
2. Praeterea, nulla virtus procedit ex meritis, quia virtutem Deus
in nobis sine nobis operatur, ut Augustinus dicit. Sed spes est ex
gratia et meritis proveniens; ut Magister dicit, XXVI dist.
III Lib. Sent. Ergo spes non est virtus.
3. Praeterea, virtus est dispositio perfecti; ut dicitur in VII
Physic. Spes autem est dispositio imperfecti, scilicet eius qui non
habet id quod sperat. Ergo spes non est virtus.
Sed contra est quod Gregorius, in I Moral., dicit quod per tres
filias Iob significantur hae tres virtutes, fides, spes, caritas.
Ergo spes est virtus.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in II Ethic.,
virtus uniuscuiusque rei est quae bonum facit habentem et opus eius
bonum reddit. Oportet igitur, ubicumque invenitur aliquis actus
hominis bonus, quod respondeat alicui virtuti humanae. In omnibus
autem regulatis et mensuratis bonum consideratur per hoc quod aliquid
propriam regulam attingit, sicut dicimus vestem esse bonam quae nec
excedit nec deficit a debita mensura. Humanorum autem actuum, sicut
supra dictum est, duplex est mensura, una quidem proxima et
homogenea, scilicet ratio; alia autem est suprema et excedens,
scilicet Deus. Et ideo omnis actus humanus attingens ad rationem aut
ad ipsum Deum est bonus. Actus autem spei de qua nunc loquimur
attingit ad Deum. Ut enim supra dictum est, cum de passione spei
ageretur, obiectum spei est bonum futurum arduum possibile haberi.
Possibile autem est aliquid nobis dupliciter, uno modo, per nos
ipsos; alio modo, per alios; ut patet in III Ethic. Inquantum
igitur speramus aliquid ut possibile nobis per divinum auxilium, spes
nostra attingit ad ipsum Deum, cuius auxilio innititur. Et ideo
patet quod spes est virtus, cum faciat actum hominis bonum et debitam
regulam attingentem.
Ad primum ergo dicendum quod in passionibus accipitur medium virtutis
per hoc quod attingitur ratio recta, et in hoc etiam consistit ratio
virtutis. Unde etiam et in spe bonum virtutis accipitur secundum quod
homo attingit sperando regulam debitam, scilicet Deum. Et ideo spe
attingente Deum nullus potest male uti, sicut nec virtute morali
attingente rationem, quia hoc ipsum quod est attingere est bonus usus
virtutis. Quamvis spes de qua nunc loquimur non sit passio, sed
habitus mentis, ut infra patebit.
Ad secundum dicendum quod spes dicitur ex meritis provenire quantum ad
ipsam rem expectatam, prout aliquis sperat se beatitudinem adepturum ex
gratia et meritis. Vel quantum ad actum spei formatae. Ipse autem
habitus spei, per quam aliquis expectat beatitudinem, non causatur ex
meritis, sed pure ex gratia.
Ad tertium dicendum quod ille qui sperat est quidem imperfectus
secundum considerationem ad id quod sperat obtinere, quod nondum
habet, sed est perfectus quantum ad hoc quod iam attingit propriam
regulam, scilicet Deum, cuius auxilio innititur.
|
|