|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beatitudo aeterna non
sit obiectum proprium spei. Illud enim homo non sperat quod omnem
animi sui motum excedit, cum spei actus sit quidam animi motus. Sed
beatitudo aeterna excedit omnem humani animi motum, dicit enim
apostolus, I ad Cor. II, quod in cor hominis non ascendit. Ergo
beatitudo non est proprium obiectum spei.
2. Praeterea, petitio est spei interpretativa, dicitur enim in
Psalm., revela domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet.
Sed homo petit a Deo licite non solum beatitudinem aeternam, sed
etiam bona praesentis vitae tam spiritualia quam temporalia, et etiam
liberationem a malis, quae in beatitudine aeterna non erunt, ut patet
in oratione dominica, Matth. VI. Ergo beatitudo aeterna non est
proprium obiectum spei.
3. Praeterea, spei obiectum est arduum. Sed in comparatione ad
hominem multa alia sunt ardua quam beatitudo aeterna. Ergo beatitudo
aeterna non est proprium obiectum spei.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. VI, habemus spem
incedentem, idest incedere facientem, ad interiora velaminis, idest
ad beatitudinem caelestem; ut Glossa ibidem exponit. Ergo obiectum
spei est beatitudo aeterna.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, spes de qua loquimur
attingit Deum innitens eius auxilio ad consequendum bonum speratum.
Oportet autem effectum esse causae proportionatum. Et ideo bonum quod
proprie et principaliter a Deo sperare debemus est bonum infinitum,
quod proportionatur virtuti Dei adiuvantis, nam infinitae virtutis est
proprium ad infinitum bonum perducere. Hoc autem bonum est vita
aeterna, quae in fruitione ipsius Dei consistit, non enim minus
aliquid ab eo sperandum est quam sit ipse, cum non sit minor eius
bonitas, per quam bona creaturae communicat, quam eius essentia. Et
ideo proprium et principale obiectum spei est beatitudo aeterna.
Ad primum ergo dicendum quod beatitudo aeterna perfecte quidem in cor
hominis non ascendit, ut scilicet cognosci possit ab homine viatore
quae et qualis sit, sed secundum communem rationem, scilicet boni
perfecti, cadere potest in apprehensione hominis. Et hoc modo motus
spei in ipsam consurgit. Unde et signanter apostolus dicit quod spes
incedit usque ad interiora velaminis, quia id quod speramus est nobis
adhuc velatum.
Ad secundum dicendum quod quaecumque alia bona non debemus a Deo
petere nisi in ordine ad beatitudinem aeternam. Unde et spes
principaliter quidem respicit beatitudinem aeternam; alia vero quae
petuntur a Deo respicit secundario, in ordine ad beatitudinem
aeternam. Sicut etiam fides respicit principaliter Deum, et
secundario respicit ea quae ad Deum ordinantur, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod homini qui anhelat ad aliquid magnum, parvum
videtur omne aliud quod est eo minus. Et ideo homini speranti
beatitudinem aeternam, habito respectu ad istam spem, nihil aliud est
arduum. Sed habito respectu ad facultatem sperantis, possunt etiam
quaedam alia ei esse ardua. Et secundum hoc eorum potest esse spes in
ordine ad principale obiectum.
|
|