|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis possit sperare
alteri beatitudinem aeternam. Dicit enim apostolus, Philipp. I,
confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet
usque in diem Christi Iesu. Perfectio aut illius diei erit beatitudo
aeterna. Ergo aliquis potest alteri sperare beatitudinem aeternam.
2. Praeterea, ea quae a Deo petimus speramus obtinere ab eo. Sed
a Deo petimus quod alios ad beatitudinem aeternam perducat, secundum
illud Iac. ult., orate pro invicem ut salvemini. Ergo possumus
aliis sperare beatitudinem aeternam.
3. Praeterea, spes et desperatio sunt de eodem. Sed aliquis potest
desperare de beatitudine aeterna alicuius, alioquin frustra diceret
Augustinus, in libro de Verb. Dom., de nemine esse desperandum
dum vivit. Ergo etiam potest aliquis sperare alteri vitam aeternam.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Enchirid., quod spes non
est nisi rerum ad eum pertinentium qui earum spem gerere perhibetur.
Respondeo dicendum quod spes potest esse alicuius dupliciter. Uno
quidem modo, absolute, et sic est solum boni ardui ad se pertinentis.
Alio modo, ex praesuppositione alterius, et sic potest esse etiam
eorum quae ad alium pertinent. Ad cuius evidentiam sciendum est quod
amor et spes in hoc differunt quod amor importat quandam unionem amantis
ad amatum; spes autem importat quendam motum sive protensionem
appetitus in aliquod bonum arduum. Unio autem est aliquorum
distinctorum, et ideo amor directe potest respicere alium, quem sibi
aliquis unit per amorem, habens eum sicut seipsum. Motus autem semper
est ad proprium terminum proportionatum mobili, et ideo spes directe
respicit proprium bonum, non autem id quod ad alium pertinet. Sed
praesupposita unione amoris ad alterum, iam aliquis potest desiderare
et sperare aliquid alteri sicut sibi. Et secundum hoc aliquis potest
sperare alteri vitam aeternam, inquantum est ei unitus per amorem. Et
sicut est eadem virtus caritatis qua quis diligit Deum, seipsum et
proximum, ita etiam est eadem virtus spei qua quis sperat sibi ipsi et
alii.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|