|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquis possit licite
sperare in homine. Spei enim obiectum est beatitudo aeterna. Sed ad
beatitudinem aeternam consequendam adiuvamur patrociniis sanctorum,
dicit enim Gregorius, in I Dial., quod praedestinatio iuvatur
precibus sanctorum. Ergo aliquis potest in homine sperare.
2. Praeterea, si non potest aliquis sperare in homine, non esset
reputandum alicui in vitium quod in eo aliquis sperare non possit. Sed
hoc de quibusdam in vitium dicitur, ut patet Ierem. IX,
unusquisque a proximo suo se custodiat, et in omni fratre suo non
habeat fiduciam. Ergo licite potest aliquis sperare in homine.
3. Praeterea, petitio est interpretativa spei, sicut dictum est.
Sed licite potest homo aliquid petere ab homine. Ergo licite potest
sperare de eo.
Sed contra est quod dicitur Ierem. XVII, maledictus homo qui
confidit in homine.
Respondeo dicendum quod spes, sicut dictum est, duo respicit,
scilicet bonum quod obtinere intendit; et auxilium per quod illud bonum
obtinetur. Bonum autem quod quis sperat obtinendum habet rationem
causae finalis; auxilium autem per quod quis sperat illud bonum
obtinere habet rationem causae efficientis. In genere autem utriusque
causae invenitur principale et secundarium. Principalis enim finis est
finis ultimus; secundarius autem finis est bonum quod est ad finem.
Similiter principalis causa agens est primum agens; secundaria vero
causa efficiens est agens secundarium instrumentale. Spes autem
respicit beatitudinem aeternam sicut finem ultimum; divinum autem
auxilium sicut primam causam inducentem ad beatitudinem. Sicut igitur
non licet sperare aliquod bonum praeter beatitudinem sicut ultimum
finem, sed solum sicut id quod est ad finem beatitudinis ordinatum;
ita etiam non licet sperare de aliquo homine, vel de aliqua creatura,
sicut de prima causa movente in beatitudinem; licet autem sperare de
aliquo homine, vel de aliqua creatura, sicut de agente secundario et
instrumentali, per quod aliquis adiuvatur ad quaecumque bona
consequenda in beatitudinem ordinata. Et hoc modo ad sanctos
convertimur; et ab hominibus aliqua petimus; et vituperantur illi de
quibus aliquis confidere non potest ad auxilium ferendum.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|