|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod spes non sit virtus
theologica. Virtus enim theologica est quae habet Deum pro obiecto.
Sed spes non habet solum Deum pro obiecto, sed etiam alia bona quae a
Deo obtinere speramus. Ergo spes non est virtus theologica.
2. Praeterea, virtus theologica non consistit in medio duorum
vitiorum, ut supra habitum est. Sed spes consistit in medio
praesumptionis et desperationis. Ergo spes non est virtus theologica.
3. Praeterea, expectatio pertinet ad longanimitatem, quae est pars
fortitudinis. Cum ergo spes sit quaedam expectatio, videtur quod spes
non sit virtus theologica, sed moralis.
4. Praeterea, obiectum spei est arduum. Sed tendere in arduum
pertinet ad magnanimitatem, quae est virtus moralis. Ergo spes est
virtus moralis, et non theologica.
Sed contra est quod, I ad Cor. XIII, connumeratur fidei et
caritati quae sunt virtutes theologicae.
Respondeo dicendum quod, cum differentiae specificae per se dividant
genus, oportet attendere unde habeat spes rationem virtutis, ad hoc
quod sciamus sub qua differentia virtutis collocetur. Dictum est autem
supra quod spes habet rationem virtutis ex hoc quod attingit supremam
regulam humanorum actuum; quam attingit et sicut primam causam
efficientem, inquantum eius auxilio innititur; et sicut ultimam causam
finalem, inquantum in eius fruitione beatitudinem expectat. Et sic
patet quod spei, inquantum est virtus, principale obiectum est Deus.
Cum igitur in hoc consistat ratio virtutis theologicae quod Deum
habeat pro obiecto, sicut supra dictum est, manifestum est quod spes
est virtus theologica.
Ad primum ergo dicendum quod quaecumque alia spes adipisci expectat,
sperat in ordine ad Deum sicut ad ultimum finem et sicut ad primam
causam efficientem, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod medium accipitur in regulatis et mensuratis
secundum quod regula vel mensura attingitur; secundum autem quod
exceditur regula, est superfluum; secundum autem defectum a regula,
est diminutum. In ipsa autem regula vel mensura non est accipere
medium et extrema. Virtus autem moralis est circa ea quae regulantur
ratione sicut circa proprium obiectum, et ideo per se convenit ei esse
in medio ex parte proprii obiecti. Sed virtus theologica est circa
ipsam regulam primam, non regulatam alia regula, sicut circa proprium
obiectum. Et ideo per se, et secundum proprium obiectum, non
convenit virtuti theologicae esse in medio. Sed potest sibi competere
per accidens, ratione eius quod ordinatur ad principale obiectum.
Sicut fides non potest habere medium et extrema in hoc quod innitatur
primae veritati, cui nullus potest nimis inniti, sed ex parte eorum
quae credit, potest habere medium et extrema, sicut unum verum est
medium inter duo falsa. Et similiter spes non habet medium et extrema
ex parte principalis obiecti, quia divino auxilio nullus potest nimis
inniti, sed quantum ad ea quae confidit aliquis se adepturum, potest
ibi esse medium et extrema, inquantum vel praesumit ea quae sunt supra
suam proportionem, vel desperat de his quae sunt sibi proportionata.
Ad tertium dicendum quod expectatio quae ponitur in definitione spei
non importat dilationem, sicut expectatio quae pertinet ad
longanimitatem, sed importat respectum ad auxilium divinum, sive illud
quod speratur differatur, sive non differatur.
Ad quartum dicendum quod magnanimitas tendit in arduum sperans aliquid
quod est suae potestatis. Unde proprie respicit operationem aliquorum
magnorum. Sed spes, secundum quod est virtus theologica, respicit
arduum alterius auxilio assequendum, ut dictum est.
|
|