|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod spes non sit virtus
distincta ab aliis theologicis. Habitus enim distinguuntur secundum
obiecta, ut supra dictum est. Sed idem est obiectum spei et aliarum
virtutum theologicarum. Ergo spes non distinguitur ab aliis virtutibus
theologicis.
2. Praeterea, in symbolo fidei, in quo fidem profitemur, dicitur,
expecto resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi. Sed
expectatio futurae beatitudinis pertinet ad spem, ut supra dictum est.
Ergo spes a fide non distinguitur.
3. Praeterea, per spem homo tendit in Deum. Sed hoc proprie
pertinet ad caritatem. Ergo spes a caritate non distinguitur.
Sed contra, ubi non est distinctio ibi non est numerus. Sed spes
connumeratur aliis virtutibus theologicis, dicit enim Gregorius, in
I Moral., esse tres virtutes, fidem, spem et caritatem. Ergo
spes est virtus distincta ab aliis theologicis.
Respondeo dicendum quod virtus aliqua dicitur theologica ex hoc quod
habet Deum pro obiecto cui inhaeret. Potest autem aliquis alicui rei
inhaerere dupliciter, uno modo, propter seipsum; alio modo,
inquantum ex eo ad aliud devenitur. Caritas igitur facit hominem Deo
inhaerere propter seipsum, mentem hominis uniens Deo per affectum
amoris. Spes autem et fides faciunt hominem inhaerere Deo sicut
cuidam principio ex quo aliqua nobis proveniunt. De Deo autem
provenit nobis et cognitio veritatis et adeptio perfectae bonitatis.
Fides ergo facit hominem Deo inhaerere inquantum est nobis principium
cognoscendi veritatem, credimus enim ea vera esse quae nobis a Deo
dicuntur. Spes autem facit Deo adhaerere prout est nobis principium
perfectae bonitatis, inquantum scilicet per spem divino auxilio
innitimur ad beatitudinem obtinendam.
Ad primum ergo dicendum quod Deus secundum aliam et aliam rationem est
obiectum harum virtutum, ut dictum est. Ad distinctionem autem
habituum sufficit diversa ratio obiecti, ut supra habitum est.
Ad secundum dicendum quod expectatio ponitur in symbolo fidei non quia
sit actus proprius fidei, sed inquantum actus spei praesupponit fidem,
ut dicetur, et sic actus fidei manifestantur per actus spei.
Ad tertium dicendum quod spes facit tendere in Deum sicut in quoddam
bonum finale adipiscendum, et sicut in quoddam adiutorium efficax ad
subveniendum. Sed caritas proprie facit tendere in Deum uniendo
affectum hominis Deo, ut scilicet homo non sibi vivat sed Deo.
|
|