|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod spes praecedat fidem.
Quia super illud Psalm., spera in domino, et fac bonitatem, dicit
Glossa, spes est introitus fidei, initium salutis. Sed salus est
per fidem, per quam iustificamur. Ergo spes praecedit fidem.
2. Praeterea, illud quod ponitur in definitione alicuius debet esse
prius et magis notum. Sed spes ponitur in definitione fidei, ut patet
Heb. XI, fides est substantia rerum sperandarum. Ergo spes est
prior fide.
3. Praeterea, spes praecedit actum meritorium, dicit enim
apostolus, I ad Cor. IX, quod qui arat debet arare in spe fructus
percipiendi. Sed actus fidei est meritorius. Ergo spes praecedit
fidem.
Sed contra est quod Matth. I dicitur, Abraham genuit Isaac,
idest fides spem, sicut dicit Glossa.
Respondeo dicendum quod fides absolute praecedit spem. Obiectum enim
spei est bonum futurum arduum possibile haberi. Ad hoc ergo quod
aliquis speret, requiritur quod obiectum spei proponatur ei ut
possibile. Sed obiectum spei est uno modo beatitudo aeterna, et alio
modo divinum auxilium, ut ex dictis patet. Et utrumque eorum
proponitur nobis per fidem, per quam nobis innotescit quod ad vitam
aeternam possumus pervenire, et quod ad hoc paratum est nobis divinum
auxilium, secundum illud Heb. XI, accedentem ad Deum oportet
credere quia est, et quia inquirentibus se remunerator est. Unde
manifestum est quod fides praecedit spem.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Glossa ibidem subdit, spes
dicitur introitus fidei, idest rei creditae, quia per spem intratur ad
videndum illud quod creditur. Vel potest dici quod est introitus fidei
quia per eam homo intrat ad hoc quod stabiliatur et perficiatur in
fide.
Ad secundum dicendum quod in definitione fidei ponitur res speranda
quia proprium obiectum fidei est non apparens secundum seipsum. Unde
fuit necessarium ut quadam circumlocutione designaretur per id quod
consequitur ad fidem.
Ad tertium dicendum quod non omnis actus meritorius habet spem
praecedentem, sed sufficit si habeat concomitantem vel consequentem.
|
|