|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod caritas sit prior spe.
Dicit enim Ambrosius, super illud Luc. XVII, si habueritis
fidem sicut granum sinapis, etc., ex fide est caritas, ex caritate
spes. Sed fides est prior caritate. Ergo caritas est prior spe.
2. Praeterea, Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, quod boni
motus atque affectus ex amore et sancta caritate veniunt. Sed
sperare, secundum quod est actus spei, est quidam bonus animi motus.
Ergo derivatur a caritate.
3. Praeterea, Magister dicit, XXVI dist. III Lib.
Sent., quod spes ex meritis provenit, quae praecedunt non solum rem
speratam, sed etiam spem, quam natura praeit caritas. Caritas ergo
est prior spe.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Tim. I, finis praecepti
caritas est de corde puro et conscientia bona, Glossa, idest spe.
Ergo spes est prior caritate.
Respondeo dicendum quod duplex est ordo. Unus quidem secundum viam
generationis et materiae, secundum quem imperfectum prius est
perfecto. Alius autem ordo est perfectionis et formae, secundum quem
perfectum naturaliter prius est imperfecto. Secundum igitur primum
ordinem spes est prior caritate. Quod sic patet. Quia spes, et
omnis appetitivus motus, ex amore derivatur, ut supra habitum est,
cum de passionibus ageretur. Amor autem quidam est perfectus, quidam
imperfectus. Perfectus quidem amor est quo aliquis secundum se
amatur, ut puta cui aliquis vult bonum, sicut homo amat amicum.
Imperfectus amor est quo quis amat aliquid non secundum ipsum, sed ut
illud bonum sibi ipsi proveniat, sicut homo amat rem quam concupiscit.
Primus autem amor Dei pertinet ad caritatem, quae inhaeret Deo
secundum seipsum, sed spes pertinet ad secundum amorem, quia ille qui
sperat aliquid sibi obtinere intendit. Et ideo in via generationis
spes est prior caritate. Sicut enim aliquis introducitur ad amandum
Deum per hoc quod, timens ab ipso puniri, cessat a peccato, ut
Augustinus dicit, super primam canonicam Ioan.; ita etiam et spes
introducit ad caritatem, inquantum aliquis, sperans remunerari a
Deo, accenditur ad amandum Deum et servandum praecepta eius. Sed
secundum ordinem perfectionis caritas naturaliter prior est. Et ideo,
adveniente caritate, spes perfectior redditur, quia de amicis maxime
speramus. Et hoc modo dicit Ambrosius quod spes est ex caritate.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod spes, et omnis motus appetitivus, ex amore
provenit aliquo, quo scilicet aliquis amat bonum expectatum. Sed non
omnis spes provenit a caritate, sed solum motus spei formatae, qua
scilicet aliquis sperat bonum a Deo ut ab amico.
Ad tertium dicendum quod Magister loquitur de spe formata, quam
naturaliter praecedit caritas, et merita ex caritate causata.
|
|