|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod praecepta temperantiae
inconvenienter in lege divina tradantur. Fortitudo enim est potior
virtus quam temperantia, ut supra dictum est. Sed nullum praeceptum
fortitudinis ponitur inter praecepta Decalogi, quae sunt potiora legis
praecepta. Ergo inconvenienter inter praecepta Decalogi ponitur
prohibitio adulterii, quod contrariatur temperantiae, ut ex supra
dictis patet.
2. Praeterea, temperantia non solum est circa venerea, sed etiam
circa delectationem ciborum et potuum. Sed inter praecepta Decalogi
non prohibetur aliquod vitium pertinens ad delectationem ciborum et
potuum, neque etiam pertinens ad aliquam aliam speciem luxuriae. Ergo
neque etiam debet poni aliquod praeceptum prohibens adulterium, quod
pertinet ad delectationem venereorum.
3. Praeterea, principalius est in intentione legislatoris inducere
ad virtutes quam vitia prohibere, ad hoc enim vitia prohibentur, ut
virtutum impedimenta tollantur. Sed praecepta Decalogi sunt
principalia in lege divina. Ergo inter praecepta Decalogi magis
debuit poni praeceptum aliquod affirmativum directe inducens ad virtutem
temperantiae, quam praeceptum negativum prohibens adulterium, quod ei
directe opponitur.
In contrarium est auctoritas Scripturae.
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, I ad Tim. I,
finis praecepti caritas est, ad quam duobus praeceptis inducimur
pertinentibus ad dilectionem Dei et proximi. Et ideo illa praecepta
in Decalogo ponuntur quae directius ordinantur ad dilectionem Dei et
proximi. Inter vitia autem temperantiae opposita, maxime dilectioni
proximi videtur opponi adulterium, per quod aliquis usurpat sibi rem
alienam, abutendo scilicet uxore proximi. Et ideo inter praecepta
Decalogi praecipue prohibetur adulterium, non solum secundum quod
opere exercetur, sed etiam secundum quod corde concupiscitur.
Ad primum ergo dicendum quod inter species vitiorum quae opponuntur
fortitudini, nulla est quae ita directe contrarietur dilectioni proximi
sicut adulterium, quod est species luxuriae, quae temperantiae
contrariatur. Et tamen vitium audaciae, quod opponitur fortitudini,
quandoque solet esse causa homicidii, quod inter praecepta Decalogi
prohibetur, dicitur enim Eccli. VIII, cum audace non eas in
via, ne forte gravet mala sua in te.
Ad secundum dicendum quod gula directe non opponitur dilectioni
proximi, sicut adulterium, neque etiam aliqua alia species luxuriae.
Non enim tanta fit iniuria patri per stuprum virginis, quae non est
eius connubio deputata, quanta fit iniuria viro per adulterium, cuius
corporis potestatem ipse habet, non uxor.
Ad tertium dicendum quod praecepta Decalogi, ut supra dictum est,
sunt quaedam universalia divinae legis principia, unde oportet ea esse
communia. Non potuerunt autem aliqua praecepta communia affirmativa de
temperantia dari, quia usus eius variatur secundum diversa tempora,
sicut Augustinus dicit, in libro de bono Coniug., et secundum
diversas hominum leges et consuetudines.
|
|