|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
tradantur in divina lege praecepta de virtutibus annexis temperantiae.
Praecepta enim Decalogi, ut dictum est, sunt quaedam universalia
principia totius legis divinae. Sed superbia est initium omnis
peccati, ut dicitur Eccli. X. Ergo inter praecepta Decalogi
debuit aliquod poni prohibitivum superbiae.
2. Praeterea, illa praecepta maxime debent in Decalogo poni per
quae homines maxime inclinantur ad legis impletionem, quia ista
videntur esse principalia. Sed per humilitatem, per quam homo Deo
subiicitur, maxime videtur homo disponi ad observantiam divinae legis,
unde obedientia inter gradus humilitatis computatur, ut supra habitum
est. Et idem etiam videtur esse dicendum de mansuetudine, per quam
fit ut homo divinae Scripturae non contradicat, ut Augustinus dicit,
in II de Doct. Christ. Ergo videtur quod de humilitate et
mansuetudine aliqua praecepta in Decalogo poni debuerunt.
3. Praeterea, dictum est quod adulterium in Decalogo prohibetur
quia contrariatur dilectioni proximi. Sed etiam inordinatio exteriorum
motuum, quae contrariatur modestiae, dilectioni proximi opponitur,
unde Augustinus dicit, in regula, in omnibus motibus vestris nihil
fiat quod cuiusquam offendat aspectum. Ergo videtur quod etiam
huiusmodi inordinatio debuit prohiberi per aliquod praeceptum
Decalogi.
In contrarium sufficit auctoritas Scripturae.
Respondeo dicendum quod virtutes temperantiae annexae dupliciter
considerari possunt, uno modo, secundum se; alio modo, secundum suos
effectus. Secundum se quidem, non habent directam habitudinem ad
dilectionem Dei vel proximi, sed magis respiciunt quandam moderationem
eorum quae ad ipsum hominem pertinent. Quantum autem ad effectus
suos, possunt respicere dilectionem Dei vel proximi. Et secundum
hoc, aliqua praecepta in Decalogo ponuntur pertinentia ad prohibendum
effectus vitiorum oppositorum temperantiae partibus, sicut ex ira,
quae opponitur mansuetudini, procedit interdum aliquis ad homicidium,
quod in Decalogo prohibetur, vel ad subtrahendum debitum honorem
parentibus. Quod etiam potest ex superbia provenire, ex qua etiam
multi transgrediuntur praecepta primae tabulae.
Ad primum ergo dicendum quod superbia est initium peccati, sed latens
in corde, cuius etiam inordinatio non perpenditur communiter ab
omnibus. Unde eius prohibitio non debuit poni inter praecepta
Decalogi, quae sunt sicut prima principia per se nota.
Ad secundum dicendum quod praecepta quae inducunt ad observantiam
legis, praesupponunt iam legem. Unde non possunt esse prima legis
praecepta, ut in Decalogo ponantur.
Ad tertium dicendum quod inordinatio exteriorum motuum non pertinet ad
offensam proximi secundum ipsam speciem actus, sicut homicidium,
adulterium et furtum, quae in Decalogo prohibentur, sed solum
secundum quod sunt signa interioris inordinationis, ut supra dictum
est.
|
|