|
Postquam dictum est de singulis virtutibus et vitiis quae pertinent ad
omnium hominum conditiones et status, nunc considerandum est de his
quae specialiter ad aliquos homines pertinent. Invenitur autem
differentia inter homines, secundum ea quae ad habitus et actus animae
rationalis pertinent, tripliciter. Uno quidem modo, secundum
diversas gratias gratis datas, quia, ut dicitur I ad Cor. XII,
divisiones gratiarum sunt, et alii datur per spiritum sermo
sapientiae, alii sermo scientiae, et cetera. Alia vero differentia
est secundum diversas vitas, activam scilicet et contemplativam, quae
accipitur secundum diversa operationum studia. Unde et ibidem dicitur
quod divisiones operationum sunt. Aliud enim est studium operationis
in Martha, quae sollicita erat et laborabat circa frequens
ministerium, quod pertinet ad vitam activam, aliud autem in Maria,
quae, sedens secus pedes domini, audiebat verbum illius, quod
pertinet ad contemplativam, ut habetur Luc. X. Tertio modo,
secundum diversitatem officiorum et statuum, prout dicitur Ephes.
IV, et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem
prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores et
doctores. Quod pertinet ad diversa ministeria, de quibus dicitur, I
ad Cor. XII, divisiones ministrationum sunt. Est autem
attendendum circa gratias gratis datas, de quibus occurrit consideratio
prima, quod quaedam eorum pertinent ad cognitionem; quaedam vero ad
locutionem; quaedam vero ad operationem. Omnia vero quae ad
cognitionem pertinent, sub prophetia comprehendi possunt. Nam
prophetica revelatio se extendit non solum ad futuros hominum eventus,
sed etiam ad res divinas, et quantum ad ea quae proponuntur omnibus
credenda, quae pertinent ad fidem, et quantum ad altiora mysteria,
quae sunt perfectorum, quae pertinent ad sapientiam; est etiam
prophetica revelatio de his quae pertinent ad spirituales substantias,
a quibus vel ad bonum vel ad malum inducimur, quod pertinet ad
discretionem spirituum; extendit etiam se ad directionem humanorum
actuum, quod pertinet ad scientiam; ut infra patebit. Et ideo primo
occurrit considerandum de prophetia; et de raptu, qui est quidam
prophetiae gradus. De prophetia autem quadruplex consideratio
occurrit, quarum prima est de essentia eius; secunda, de causa
ipsius; tertia, de modo propheticae cognitionis; quarta, de
divisione prophetiae. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum
prophetia pertineat ad cognitionem. Secundo, utrum sit habitus.
Tertio, utrum sit solum futurorum contingentium. Quarto, utrum
propheta cognoscat omnia prophetabilia. Quinto, utrum propheta
discernat ea quae divinitus percipit, ab his quae proprio spiritu
videt. Sexto, utrum prophetiae possit subesse falsum.
|
|