|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod prophetia non pertineat
ad cognitionem. Dicitur enim Eccli. XLVIII, quod corpus
Elisei mortuum prophetavit, et infra, XLIX, dicitur de Ioseph
quod ossa ipsius visitata, sunt, et post mortem prophetavit. Sed in
corpore vel ossibus post mortem non remanet aliqua cognitio. Ergo
prophetia non pertinet ad cognitionem.
2. Praeterea, I ad Cor. XIV dicitur, qui prophetat,
hominibus loquitur ad aedificationem. Sed locutio est effectus
cognitionis, non autem est ipsa cognitio. Ergo videtur quod prophetia
non pertinet ad cognitionem.
3. Praeterea, omnis cognoscitiva perfectio excludit stultitiam et
insaniam. Sed haec simul possunt esse cum prophetia, dicitur enim
Osee IX, scitote, Israel, stultum prophetam, insanum. Ergo
prophetia non est cognoscitiva perfectio.
4. Praeterea, sicut revelatio pertinet ad intellectum, ita
inspiratio videtur pertinere ad affectum, eo quod importat motionem
quandam. Sed prophetia dicitur esse inspiratio vel revelatio,
secundum Cassiodorum. Ergo videtur quod prophetia non magis pertineat
ad intellectum quam ad affectum.
Sed contra est quod dicitur I Reg. IX, qui enim propheta dicitur
hodie, vocabatur olim videns. Sed visio pertinet ad cognitionem.
Ergo prophetia ad cognitionem pertinet.
Respondeo dicendum quod prophetia primo et principaliter consistit in
cognitione, quia videlicet cognoscunt quaedam quae sunt procul remota
ab hominum cognitione. Unde possunt dici prophetae a phanos, quod est
apparitio, quia scilicet eis aliqua quae sunt procul, apparent. Et
propter hoc, ut Isidorus dicit, in libro Etymol., in veteri
testamento appellabantur videntes, quia videbant ea quae ceteri non
videbant, et prospiciebant quae in mysterio abscondita erant. Unde et
gentilitas eos appellabat vates, a vi mentis. Sed quia, ut dicitur
I ad Cor. XII, unicuique datur manifestatio spiritus ad
utilitatem; et infra, XIV, dicitur, ad aedificationem Ecclesiae
quaerite ut abundetis, inde est quod prophetia secundario consistit in
locutione, prout prophetae ea quae divinitus edocti cognoscunt, ad
aedificationem aliorum annuntiant, secundum illud Isaiae XXI, quae
audivi a domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. Et
secundum hoc, ut Isidorus dicit, in libro Etymol., possunt dici
prophetae quasi praefatores, eo quod porro fantur, idest, a remotis
fantur, et de futuris vera praedicunt. Ea autem quae supra humanam
cognitionem divinitus revelantur, non possunt confirmari ratione
humana, quam excedunt, sed operatione virtutis divinae, secundum
illud Marci ult., praedicaverunt ubique, domino cooperante et
sermonem confirmante sequentibus signis. Unde tertio ad prophetiam
pertinet operatio miraculorum, quasi confirmatio quaedam propheticae
Annuntiationis. Unde dicitur Deut. ult., non surrexit propheta
ultra in Israel sicut Moyses, quem nosset dominus facie ad faciem,
in omnibus signis atque portentis.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae loquuntur de prophetia
quantum ad hoc tertium, quod assumitur ut prophetiae argumentum.
Ad secundum dicendum quod apostolus ibi loquitur quantum ad propheticam
enuntiationem.
Ad tertium dicendum quod illi qui dicuntur prophetae insani et stulti,
non sunt veri prophetae, sed falsi, de quibus dicitur Ierem.
XXIII, nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et
decipiunt vos, visionem cordis sui loquuntur, non de ore domini; et
Ezech. XIII, haec dicit dominus, vae prophetis insipientibus,
qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident.
Ad quartum dicendum quod in prophetia requiritur quod intentio mentis
elevetur ad percipienda divina, unde dicitur Ezech. II, fili
hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. Haec autem elevatio
intentionis fit spiritu sancto movente, unde ibi subditur, et
ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos.
Postquam autem intentio mentis elevata est ad superna, percipit
divina, unde subditur, et audivi loquentem ad me. Sic igitur ad
prophetiam requiritur inspiratio quantum ad mentis elevationem,
secundum illud Iob XXXII, inspiratio omnipotentis dat
intelligentiam, revelatio autem, quantum ad ipsam perceptionem
divinorum, in quo perficitur prophetia; per ipsam removetur
obscuritatis et ignorantiae velamen, secundum illud Iob XII, qui
revelat profunda de tenebris.
|
|