|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod prophetia sit habitus.
Quia ut dicitur in II Ethic., tria sunt in anima, potentia,
passio et habitus. Sed prophetia non est potentia, quia sic inesset
omnibus hominibus, quibus potentiae animae sunt communes. Similiter
etiam non est passio, quia passiones pertinent ad vim appetitivam, ut
supra habitum est; prophetia autem pertinet principaliter ad
cognitionem, ut dictum est. Ergo prophetia est habitus.
2. Praeterea, omnis perfectio animae quae non semper est in actu,
est habitus. Sed prophetia est quaedam animae perfectio, non autem
semper est in actu, alioquin non diceretur dormiens propheta. Ergo
videtur quod prophetia sit habitus.
3. Praeterea, prophetia computatur inter gratias gratis datas. Sed
gratia est habituale quiddam in anima, ut supra habitum est. Ergo
prophetia est habitus.
Sed contra, habitus est quo quis agit cum voluerit, ut dicit
Commentator, in III de anima. Sed aliquis non potest uti
prophetia cum voluerit, sicut patet IV Reg. III, de Eliseo,
quem cum Iosaphat de futuris requireret, et prophetiae spiritus ei
deesset, psaltem fecit applicari, ut prophetiae ad hunc spiritus per
laudem psalmodiae descenderet, atque eius animum de venturis repleret,
ut Gregorius dicit, super Ezech. Ergo prophetia non est habitus.
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Ephes. V, omne
quod manifestatur, lumen est, quia videlicet, sicut manifestatio
corporalis visionis fit per lumen corporale, ita etiam manifestatio
visionis intellectualis fit per lumen intellectuale. Oportet ergo ut
manifestatio proportionetur lumini per quod fit, sicut effectus
proportionatur suae causae. Cum ergo prophetia pertineat ad
cognitionem quae supra naturalem rationem existit, ut dictum est;
consequens est quod ad prophetiam requiratur quoddam lumen intelligibile
excedens lumen naturalis rationis, unde dicitur Mich. VII, cum
sedero in tenebris, dominus lux mea est. Lumen autem dupliciter
alicui inesse potest, uno modo, per modum formae permanentis, sicut
lumen corporale est in sole et in igne; alio modo, per modum cuiusdam
passionis sive impressionis transeuntis, sicut lumen est in aere.
Lumen autem propheticum non inest intellectui prophetae per modum
formae permanentis, alias oporteret quod semper prophetae adesset
facultas prophetandi, quod patet esse falsum, dicit enim Gregorius,
super Ezech., aliquando prophetiae spiritus deest prophetis, nec
semper eorum mentibus praesto est, quatenus, cum hunc non habent, se
hunc agnoscant ex dono habere cum habent. Unde Eliseus dixit de
muliere Sunamite, IV Reg., anima eius in amaritudine est, et
dominus celavit a me et non indicavit mihi. Et huius ratio est quia
lumen intellectuale in aliquo existens per modum formae permanentis et
perfectae, perficit intellectum principaliter ad cognoscendum
principium eorum quae per illud lumen manifestantur, sicut per lumen
intellectus agentis praecipue intellectus cognoscit prima principia
omnium eorum quae naturaliter cognoscuntur. Principium autem eorum
quae ad supernaturalem cognitionem pertinent, quae per prophetiam
manifestantur, est ipse Deus, qui per essentiam a prophetis non
videtur. Videtur autem a beatis in patria, in quibus huiusmodi lumen
inest per modum cuiusdam formae permanentis et perfectae, secundum
illud Psalmi, in lumine tuo videbimus lumen. Relinquitur ergo quod
lumen propheticum insit animae prophetae per modum cuiusdam passionis
vel impressionis transeuntis. Et hoc significatur Exod.
XXXIII, cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine
petrae, et cetera. Et III Reg. XIX, dicitur ad Eliam,
egredere, et sta in monte coram domino, et ecce, dominus transit, et
cetera. Et inde est quod, sicut aer semper indiget nova
illuminatione, ita etiam mens prophetae semper indiget nova
revelatione, sicut discipulus qui nondum est adeptus principia artis,
indiget ut de singulis instruatur. Unde et Isaiae l dicitur, mane
erigit mihi aurem, et audiam quasi magistrum. Et hoc etiam ipse modus
loquendi prophetiam designat, secundum quod dicitur quod locutus est
dominus ad talem vel talem prophetam, aut quod factum est verbum
domini, sive manus domini super eum. Habitus autem est forma
permanens. Unde manifestum est quod prophetia, proprie loquendo, non
est habitus.
Ad primum ergo dicendum quod illa divisio philosophi non comprehendit
absolute omnia quae sunt in anima, sed ea quae possunt esse principia
moralium actuum, qui quandoque fiunt ex passione, quandoque autem ex
habitu, quandoque autem ex potentia nuda, ut patet in his qui ex
iudicio rationis aliquid operantur antequam habeant habitum. Potest
tamen prophetia ad passionem reduci, si tamen nomen passionis pro
qualibet receptione accipiatur; prout philosophus dicit, in III de
anima, quod intelligere pati quoddam est. Sicut enim in cognitione
naturali intellectus possibilis patitur ex lumine intellectus agentis,
ita etiam in cognitione prophetica intellectus humanus patitur ex
illustratione divini luminis.
Ad secundum dicendum quod, sicut in rebus corporalibus, abeunte
passione, remanet quaedam habilitas ad hoc quod iterum patiatur, sicut
lignum semel inflammatum facilius iterum inflammatur; ita etiam in
intellectu prophetae, cessante actuali illustratione, remanet quaedam
habilitas ad hoc quod facilius iterato illustretur. Sicut etiam mens
semel ad devotionem excitata, facilius postmodum ad devotionem
pristinam revocatur, propter quod Augustinus, in libro de orando
Deum, dicit esse necessarias crebras orationes, ne concepta devotio
totaliter exstinguatur. Potest tamen dici quod aliquis dicitur
propheta etiam cessante actuali prophetica illustratione, ex
deputatione divina, secundum illud Ierem. I, et prophetam in
gentibus dedi te.
Ad tertium dicendum quod omne donum gratiae hominem elevat ad aliquid
quod est supra naturam humanam. Quod quidem potest esse dupliciter.
Uno modo, quantum ad substantiam actus, sicut miracula facere, et
cognoscere incerta et occulta divinae sapientiae. Et ad hos actus non
datur homini donum gratiae habituale. Alio modo est aliquid supra
naturam humanam quantum ad modum actus, non autem quantum ad
substantiam ipsius, sicut diligere Deum, et cognoscere eum in speculo
creaturarum. Et ad hoc datur donum gratiae habituale.
|
|