|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod prophetia sit solum
futurorum contingentium. Dicit enim Cassiodorus quod prophetia est
inspiratio vel revelatio divina rerum eventus immobili veritate
denuntians. Sed eventus pertinet ad contingentia futura. Ergo de
solis contingentibus futuris fit revelatio prophetica.
2. Praeterea, gratia prophetiae dividitur contra sapientiam et fidem
quae sunt de divinis; et discretionem spirituum, quae est de
spiritibus creatis; et scientiam, quae est de rebus humanis; ut patet
I ad Cor. XII. Habitus autem et actus distinguuntur secundum
obiecta, ut patet per ea quae supra dicta sunt. Ergo videtur quod de
nullo pertinente ad aliquod horum sit prophetia. Relinquitur ergo quod
sit solum de futuris contingentibus.
3. Praeterea, diversitas obiecti causat diversitatem speciei, ut ex
supra dictis patet. Si ergo prophetia quaedam sit de futuris
contingentibus, quaedam autem de quibusdam aliis rebus, videtur sequi
quod non sit eadem species prophetiae.
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., quod prophetia
quaedam est de futuro, sicut id quod dicitur Isaiae VII, ecce,
virgo concipiet et pariet filium; quaedam de praeterito, sicut id quod
dicitur Gen. I, in principio creavit Deus caelum et terram;
quaedam de praesenti, sicut id quod dicitur I ad Cor. XIV, si
omnes prophetent, intret autem quis infidelis, occulta cordis eius
manifesta fiunt. Non ergo est prophetia solum de contingentibus
futuris.
Respondeo dicendum quod manifestatio quae fit per aliquod lumen, ad
omnia illa se extendere potest quae illi lumini subiiciuntur, sicut
visio corporalis se extendit ad omnes colores, et cognitio naturalis
animae se extendit ad omnia illa quae subduntur lumini intellectus
agentis. Cognitio autem prophetica est per lumen divinum, quo possunt
omnia cognosci, tam divina quam humana, tam spiritualia quam
corporalia. Et ideo revelatio prophetica ad omnia huiusmodi se
extendit. Sicut de his quae pertinent ad Dei excellentiam et
Angelorum, spirituum ministerio revelatio prophetica facta est, ut
Isaiae VI, ubi dicitur, vidi dominum sedentem super solium excelsum
et elevatum. Eius etiam prophetia continet ea quae pertinent ad
corpora naturalia, secundum illud Isaiae XL, quis mensus est
pugillo aquas, et cetera? Continet etiam ea quae ad mores hominum
pertinent, secundum illud Isaiae LVIII, frange esurienti panem
tuum, et cetera. Continet etiam ea quae pertinent ad futuros
eventus, secundum illud Isaiae XLVII, venient tibi subito haec
duo in die una, sterilitas et viduitas. Considerandum tamen quod,
quia prophetia est de his quae procul a nostra cognitione sunt, tanto
aliqua magis proprie ad prophetiam pertinent, quanto longius a
cognitione humana existunt. Horum autem est triplex gradus. Quorum
unus est eorum quae sunt procul a cognitione huius hominis, sive
secundum sensum sive secundum intellectum, non autem a cognitione
omnium hominum. Sicut sensu cognoscit aliquis homo quae sunt sibi
praesentia secundum locum, quae tamen alius humano sensu, utpote sibi
absentia, non cognoscit, et sic Eliseus prophetice cognovit quae
Giezi, discipulus eius, in absentia fecerat, ut habetur IV Reg.
V. Et similiter cogitationes cordis unius alteri prophetice
manifestantur, ut dicitur I ad Cor. XIV. Et per hunc modum
etiam ea quae unus scit demonstrative, alii possunt prophetice
revelari. Secundus autem gradus est eorum quae excedunt universaliter
cognitionem omnium hominum, non quia secundum se non sint
cognoscibilia, sed propter defectum cognitionis humanae, sicut
mysterium Trinitatis. Quod revelatum est per Seraphim dicentia,
sanctus, sanctus, sanctus, etc., ut habetur Isaiae VI. Ultimus
autem gradus est eorum quae sunt procul ab omnium hominum cognitione
quia in seipsis non sunt cognoscibilia, ut contingentia futura, quorum
veritas non est determinata. Et quia quod est universaliter et
secundum se, potius est eo quod est particulariter et per aliud; ideo
ad prophetiam propriissime pertinet revelatio eventuum futurorum, unde
et nomen prophetiae sumi videtur. Unde Gregorius dicit, super
Ezech., quod, cum ideo prophetia dicta sit quod futura praedicat,
quando de praeterito vel praesenti loquitur, rationem sui nominis
amittit.
Ad primum ergo dicendum quod prophetia ibi definitur secundum id quod
proprie significatur nomine prophetiae. Et per hunc etiam modum
prophetia dividitur contra alias gratias gratis datas.
Unde patet responsio ad secundum. Quamvis possit dici quod omnia quae
sub prophetia cadunt, conveniunt in hac ratione quod non sunt ab homine
cognoscibilia nisi per revelationem divinam. Ea vero quae pertinent ad
sapientiam et scientiam et interpretationem sermonum, possunt naturali
ratione ab homine cognosci, sed altiori modo manifestantur per
illustrationem divini luminis. Fides autem etsi sit de invisibilibus
homini, tamen ad ipsam non pertinet eorum cognitio quae creduntur, sed
quod homo per certitudinem assentiat his quae sunt ab aliis cognita.
Ad tertium dicendum quod formale in cognitione prophetica est lumen
divinum, a cuius unitate prophetia habet unitatem speciei, licet sint
diversa quae per lumen divinum prophetice manifestantur.
|
|