|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod propheta per divinam
inspirationem cognoscat omnia quae possunt prophetice cognosci.
Dicitur enim Amos III, non faciet dominus Deus verbum, nisi
revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Sed omnia quae
prophetice revelantur, sunt verba divinitus facta. Nihil ergo eorum
est quod non reveletur prophetae.
2. Praeterea, Dei perfecta sunt opera, ut dicitur Deut.
XXXII. Sed prophetia est divina revelatio, ut dictum est. Ergo
est perfecta. Quod non esset nisi omnia prophetabilia prophetae
revelarentur, quia perfectum est cui nihil deest, ut dicitur in III
Physic. Ergo prophetae omnia prophetabilia revelantur.
3. Praeterea, lumen divinum, quod causat prophetiam, est potentius
quam lumen naturalis rationis, ex quo causatur humana scientia. Sed
homo qui habet aliquam scientiam, cognoscit omnia quae ad illam
scientiam pertinent, sicut grammaticus cognoscit omnia grammaticalia.
Ergo videtur quod propheta cognoscat omnia prophetabilia.
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., quod aliquando
spiritus prophetiae ex praesenti tangit animum prophetantis, et ex
futuro nequaquam tangit, aliquando autem ex praesenti non tangit, et
ex futuro tangit. Non ergo propheta cognoscit omnia prophetabilia.
Respondeo dicendum quod diversa non est necesse esse simul nisi propter
aliquid unum in quo connectuntur et a quo dependent, sicut supra
habitum est quod virtutes omnes necesse est esse simul propter
prudentiam vel caritatem. Omnia autem quae per aliquod principium
cognoscuntur, connectuntur in illo principio et ab eo dependent. Et
ideo qui cognoscit perfecte principium secundum totam eius virtutem,
simul cognoscit omnia quae per illud principium cognoscuntur. Ignorato
autem communi principio vel communiter apprehenso, nulla necessitas est
simul omnia cognoscendi, sed unumquodque eorum per se oportet
manifestari, et per consequens aliqua eorum possunt cognosci, et alia
non cognosci. Principium autem eorum quae divino lumine prophetice
manifestantur, est ipsa veritas prima, quam prophetae in seipsa non
vident. Et ideo non oportet quod omnia prophetabilia cognoscant, sed
quilibet eorum cognoscit ex eis aliqua, secundum specialem revelationem
huius vel illius rei.
Ad primum ergo dicendum quod dominus omnia quae sunt necessaria ad
instructionem fidelis populi, revelat prophetis, non tamen omnia
omnibus, sed quaedam uni, quaedam alii.
Ad secundum dicendum quod prophetia est sicut quiddam imperfectum in
genere divinae revelationis, unde dicitur I ad Cor. XIII, quod
prophetiae evacuabuntur, et quod ex parte prophetamus, idest
imperfecte. Perfectio autem divinae revelationis erit in patria, unde
subditur, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte
est. Unde non oportet quod propheticae revelationi nihil desit, sed
quod nihil desit eorum ad quae prophetia ordinatur.
Ad tertium dicendum quod ille qui habet aliquam scientiam, cognoscit
principia illius scientiae, ex quibus omnia quae sunt illius scientiae
dependent. Et ideo qui perfecte habet habitum alicuius scientiae,
scit omnia quae ad illam scientiam pertinent. Sed per prophetiam non
cognoscitur in seipso principium propheticalium cognitionum quod est
Deus. Unde non est similis ratio.
|
|