|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod propheta discernat
semper quid dicat per spiritum proprium, et quid per spiritum
prophetiae. Dicit enim Augustinus, in VI Confess., quod mater
sua dicebat discernere se, nescio quo sapore, quem verbis explicare
non poterat, quid interesset inter Deum revelantem et inter animam
suam somniantem. Sed prophetia est revelatio divina, ut dictum est.
Ergo propheta semper discernit id quod dicit per spiritum prophetiae,
ab eo quod loquitur spiritu proprio.
2. Praeterea, Deus non praecipit aliquid impossibile, sicut
Hieronymus dicit. Praecipitur autem prophetis, Ierem. XXIII,
propheta qui habet somnium, narret somnium, et qui habet sermonem
meum, loquatur sermonem meum vere. Ergo propheta potest discernere
quid habeat per spiritum prophetiae, ab eo quod aliter videt.
3. Praeterea, maior est certitudo quae est per divinum lumen quam
quae est per lumen rationis naturalis. Sed per lumen rationis
naturalis ille qui habet scientiam, pro certo scit se habere. Ergo
ille qui habet prophetiam per lumen divinum, multo magis certus est se
habere.
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., sciendum est
quod aliquando prophetae sancti, dum consuluntur, ex magno usu
prophetandi quaedam ex suo spiritu proferunt, et se haec ex prophetiae
spiritu dicere suspicantur.
Respondeo dicendum quod mens prophetae dupliciter a Deo instruitur,
uno modo, per expressam revelationem; alio modo, per quendam
instinctum, quem interdum etiam nescientes humanae mentes patiuntur,
ut Augustinus dicit, II super Gen. ad Litt. De his ergo quae
expresse per spiritum prophetiae propheta, cognoscit, maximam
certitudinem habet, et pro certo habet quod haec sibi sunt divinitus
revelata. Unde dicitur Ierem. XXVI, in veritate misit me
dominus ad vos, ut loquerer in aures vestras omnia verba haec.
Alioquin, si de hoc ipse certitudinem non haberet, fides, quae
dictis prophetarum innititur, certa non esset. Et signum propheticae
certitudinis accipere possumus ex hoc quod Abraham, admonitus in
prophetica visione, se praeparavit ad filium unigenitum immolandum,
quod nullatenus fecisset nisi de divina revelatione fuisset
certissimus. Sed ad ea quae cognoscit per instinctum, aliquando sic
se habet ut non plene discernere possit utrum hoc cogitaverit aliquo
divino instinctu, vel per spiritum proprium. Non autem omnia quae
cognoscimus divino instinctu, sub certitudine prophetica nobis
manifestantur, talis enim instinctus est quiddam imperfectum in genere
prophetiae. Et hoc modo intelligendum est verbum Gregorii. Ne tamen
ex hoc error possit accidere per spiritum sanctum citius correcti, ab
eo quae vera sunt audiunt, et semetipsos, quia falsa dixerint,
reprehendunt, ut ibidem Gregorius subdit.
Primae autem rationes procedunt quantum ad ea quae prophetico spiritu
revelantur. Unde patet responsio ad omnia obiecta.
|
|