|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod ea quae prophetice
cognoscuntur vel annuntiantur, possint esse falsa. Prophetia enim est
de futuris contingentibus, ut dictum est, sed futura contingentia
possunt non evenire, alioquin ex necessitate contingerent. Ergo
prophetiae potest subesse falsum.
2. Praeterea, Isaias prophetice praenuntiavit Ezechiae dicens,
dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives, et tamen additi
sunt vitae eius postea quindecim anni, ut habetur IV Reg. XX, et
Isaiae XXXVIII. Similiter etiam Ierem. XVIII, dominus
dicit, repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem
et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a
malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super
malo quod cogitavi ut facerem ei. Et hoc apparet per exemplum
Ninivitarum, secundum illud Ionae III, misertus est dominus super
malitiam quam dixit ut faceret eis, et non fecit. Ergo prophetiae
potest subesse falsum.
3. Praeterea, omnis conditionalis cuius antecedens est necessarium
absolute, consequens est necessarium absolute, quia ita se habet
consequens in conditionali ad antecedens, sicut conclusio ad praemissas
in syllogismo; ex necessariis autem nunquam contingit syllogizare nisi
necessarium, ut probatur in I posteriorum. Sed si prophetiae non
potest subesse falsum, oportet hanc conditionalem esse veram, si
aliquid est prophetatum, erit. Huius autem conditionalis antecedens
est necessarium absolute, cum sit de praeterito. Ergo et consequens
erit necessarium absolute. Quod est inconveniens, quia sic prophetia
non esset contingentium. Falsum est ergo quod prophetiae non possit
subesse falsum.
Sed contra est quod Cassiodorus dicit, quod prophetia est inspiratio
vel revelatio divina, rerum eventus immobili veritate denuntians. Non
autem esset immobilis veritas prophetiae si posset ei falsum subesse.
Ergo non potest ei subesse falsum.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, prophetia est quaedam
cognitio intellectui prophetae impressa ex revelatione divina per modum
cuiusdam doctrinae. Veritas autem eadem est cognitionis in discipulo
et in docente, quia cognitio addiscentis est similitudo cognitionis
docentis; sicut et in rebus naturalibus forma generati est similitudo
quaedam formae generantis. Et per hunc etiam modum Hieronymus dicit
quod prophetia est quoddam signum divinae praescientiae. Oportet
igitur eandem esse veritatem propheticae cognitionis et enuntiationis
quae est cognitionis divinae, cui impossibile est subesse falsum, ut
in primo habitum est. Unde prophetiae non potest subesse falsum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in primo dictum est, certitudo
divinae praescientiae non excludit contingentiam singularium futurorum,
quia fertur in ea secundum quod sunt praesentia et iam determinata ad
unum. Et ideo etiam prophetia, quae est divinae praescientiae
similitudo impressa vel signum, sua immobili veritate futurorum
contingentiam non excludit.
Ad secundum dicendum quod divina praescientia respicit futura secundum
duo, scilicet secundum quod sunt in seipsis, inquantum scilicet ipsa
praesentialiter intuetur; et secundum quod sunt in suis causis,
inquantum scilicet videt ordinem causarum ad effectus. Et quamvis
contingentia futura, prout sunt in seipsis, sint determinata ad unum;
tamen prout sunt in suis causis, non sunt determinata, quin possint
aliter evenire. Et quamvis ista duplex cognitio semper in intellectu
divino coniungatur, non tamen semper coniungitur in revelatione
prophetica, quia impressio agentis non semper adaequat eius virtutem.
Unde quandoque revelatio prophetica est impressa quaedam similitudo
divinae praescientiae prout inspicit ipsa futura contingentia in
seipsis. Et talia sic eveniunt sicut prophetantur, sicut illud
Isaiae VII, ecce, virgo concipiet. Quandoque vero prophetica
revelatio est impressa similitudo divinae praescientiae prout cognoscit
ordinem causarum ad effectus. Et tunc quandoque aliter evenit quam
prophetetur. Nec tamen prophetiae subest falsum, nam sensus
prophetiae est quod inferiorum causarum dispositio, sive naturalium
sive humanorum actuum, hoc habet ut talis effectus eveniat. Et
secundum hoc intelligitur verbum Isaiae dicentis, morieris, et non
vives, idest, dispositio corporis tui ad mortem ordinatur; et quod
dicitur Ionae III, adhuc quadraginta dies, et Ninive
subvertetur, idest, hoc merita eius exigunt, ut subvertatur.
Dicitur autem Deus poenitere metaphorice, inquantum ad modum
poenitentis se habet, prout scilicet mutat sententiam, etsi non mutet
consilium.
Ad tertium dicendum quod, quia eadem est veritas prophetiae et divinae
praescientiae, ut dictum est, hoc modo ista conditionalis est vera,
si aliquid est prophetatum, erit, sicut ista, si aliquid est
praescitum, erit. In utraque enim antecedens est impossibile non
esse. Unde et consequens est necessarium, non secundum quod est
futurum respectu nostri, sed ut consideratur in suo praesenti, prout
subiicitur praescientiae divinae, ut in primo dictum est.
|
|