|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod prophetia possit esse
naturalis. Dicit enim Gregorius in IV Dialog., quod ipsa
aliquando animarum vis sua subtilitate aliquid praevidet. Et
Augustinus dicit, in XII super Gen. ad Litt., quod animae
humanae, secundum quod a sensibus corporis abstrahitur competit futura
praevidere. Hoc autem pertinet ad prophetiam. Ergo anima naturaliter
potest assequi prophetiam.
2. Praeterea, cognitio animae humanae magis viget in vigilando quam
in dormiendo. Sed in dormiendo quidam naturaliter praevident quaedam
futura, ut patet per philosophum, in libro de somno et Vigil. Ergo
multo magis potest homo naturaliter futura praecognoscere.
3. Praeterea, homo secundum suam naturam est perfectior animalibus
brutis. Sed quaedam animalia bruta habent praecognitionem futurorum ad
se pertinentium, sicut formicae praecognoscunt pluvias futuras, quod
patet ex hoc quod ante pluviam incipiunt grana in foramen reponere; et
similiter etiam pisces praecognoscunt tempestates futuras, ut
perpenditur ex eorum motu, dum loca tempestuosa declinant. Ergo multo
magis homines naturaliter praecognoscere possunt futura ad se
pertinentia, de quibus est prophetia. Est ergo prophetia a natura.
4. Praeterea, Prov. XXIX dicitur, cum prophetia defecerit,
dissipabitur populus, et sic patet quod prophetia necessaria est ad
hominum conservationem. Sed natura non deficit in necessariis. Ergo
videtur quod prophetia sit a natura.
Sed contra est quod dicitur II Pet. I, non enim voluntate humana
allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirante, locuti
sunt sancti Dei homines. Ergo prophetia non est a natura, sed ex
dono spiritus sancti.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, prophetica
praecognitio potest esse de futuris dupliciter, uno modo, secundum
quod sunt in seipsis; alio modo, secundum quod sunt in suis causis.
Praecognoscere autem futura secundum quod sunt in seipsis, est
proprium divini intellectus, cuius aeternitati sunt omnia praesentia,
ut in primo dictum est. Et ideo talis praecognitio futurorum non
potest esse a natura, sed solum ex revelatione divina. Futura vero in
suis causis possunt praecognosci naturali cognitione etiam ab homine,
sicut medicus praecognoscit sanitatem vel mortem futuram in aliquibus
causis, quarum ordinem ad tales effectus experimento praecognoverunt.
Et talis praecognitio futurorum potest intelligi esse in homine a
natura dupliciter. Uno modo, sic quod statim anima, ex eo quod in
seipsa habet, possit futura praecognoscere. Et sic sicut Augustinus
dicit, XII super Gen. ad Litt., quidam voluerunt animam humanam
habere quandam vim divinationis in seipsa. Et hoc videtur esse
secundum opinionem Platonis, qui posuit quod animae habent omnium
rerum cognitionem per participationem idearum, sed ista cognitio
obnubilatur in eis per coniunctionem corporis, in quibusdam tamen
plus, in quibusdam vero minus, secundum corporis puritatem diversam.
Et secundum hoc, posset dici quod homines habentes animas non multum
obtenebratas ex corporum unione, possunt talia futura praecognoscere
secundum propriam scientiam. Contra hoc autem obiicit Augustinus,
cur non semper potest, scilicet vim divinationis habere anima, cum
semper velit? Sed quia verius esse videtur quod anima ex sensibilibus
cognitionem acquirat, secundum sententiam Aristotelis, ut in primo
dictum est; ideo melius est dicendum alio modo, quod praecognitionem
talium futurorum homines non habent sed, acquirere possunt per viam
experimentalem; in qua iuvantur per naturalem dispositionem secundum
quam in homine invenitur perfectio virtutis imaginativae et claritas
intelligentiae. Et tamen haec praecognitio futurorum differt a prima,
quae habetur ex revelatione divina, dupliciter. Primo quidem, quia
prima potest esse quorumcumque eventuum, et infallibiliter. Haec
autem praecognitio quae naturaliter haberi potest, est circa quosdam
effectus ad quos se potest extendere experientia humana. Secundo,
quia prima prophetia est secundum immobilem veritatem, non autem
secunda, sed potest ei subesse falsum. Prima autem praecognitio
proprie pertinet ad prophetiam, non secunda, quia, sicut supra dictum
est, prophetica cognitio est eorum quae excedunt universaliter humanam
cognitionem. Et ideo dicendum est quod prophetia simpliciter dicta non
potest esse a natura, sed solum ex revelatione divina.
Ad primum ergo dicendum quod anima, quando abstrahitur a
corporalibus, aptior redditur ad percipiendum influxum spiritualium
substantiarum, et etiam ad percipiendum subtiles motus qui ex
impressionibus causarum naturalium in imaginatione humana relinquuntur,
a quibus percipiendis anima impeditur cum fuerit circa sensibilia
occupata. Et ideo Gregorius dicit quod anima quando appropinquat ad
mortem, praecognoscit quaedam futura subtilitate suae naturae, prout
scilicet percipit etiam modicas impressiones. Aut etiam cognoscit
futura revelatione angelica. Non autem propria virtute. Quia, ut
Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt., si hoc esset, tunc
haberet quandocumque vellet, in sua potestate futura praecognoscere,
quod patet esse falsum.
Ad secundum dicendum quod praecognitio futurorum quae fit in somnis,
est aut ex revelatione substantiarum spiritualium, aut ex causa
corporali, ut dictum est cum de divinationibus ageretur. Utrumque
autem melius potest fieri in dormientibus quam in vigilantibus, quia
anima vigilantis est occupata circa exteriora sensibilia, unde minus
potest percipere subtiles impressiones vel spiritualium substantiarum
vel etiam causarum naturalium. Quantum tamen ad perfectionem iudicii,
plus viget ratio in vigilando quam in dormiendo.
Ad tertium dicendum quod bruta etiam animalia non habent
praecognitionem futurorum effectuum nisi secundum quod ex suis causis
praecognoscuntur, ex quibus eorum phantasiae moventur. Et magis quam
hominum, quia phantasiae hominum, maxime in vigilando, disponuntur
magis secundum rationem quam secundum impressionem naturalium causarum.
Ratio autem facit in homine multo abundantius id quod in brutis facit
impressio causarum naturalium. Et adhuc magis adiuvat hominem divina
gratia prophetas inspirans.
Ad quartum dicendum quod lumen propheticum se extendit etiam ad
directiones humanorum actuum. Et secundum hoc, prophetia necessaria
est ad populi gubernationem. Et praecipue in ordine ad cultum
divinum, ad quem natura non sufficit, sed requiritur gratia.
|
|