|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod prophetica revelatio
non fiat per Angelos. Dicitur enim Sap. VII, quod sapientia
Dei in animas sanctas se transfert, et amicos Dei et prophetas
constituit. Sed amicos Dei constituit immediate. Ergo etiam
prophetas facit immediate, non mediantibus Angelis.
2. Praeterea, prophetia ponitur inter gratias gratis datas. Sed
gratiae gratis datae sunt a spiritu sancto, secundum illud, divisiones
gratiarum sunt, idem autem spiritus. Non ergo prophetica revelatio
fit Angelo mediante.
3. Praeterea, Cassiodorus dicit quod prophetia est divina
revelatio. Si autem fieret per Angelos, diceretur angelica
revelatio. Non ergo prophetia fit per Angelos.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. Cael. Hier.,
divinas visiones gloriosi patres nostri adepti sunt per medias caelestes
virtutes. Loquitur autem ibi de visionibus propheticis. Ergo
revelatio prophetica fit Angelis mediantibus.
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. XIII,
quae a Deo sunt, ordinata sunt. Habet autem hoc divinitatis ordo,
sicut Dionysius dicit, ut infima per media disponat. Angeli autem
medii sunt inter Deum et homines, utpote plus participantes de
perfectione divinae bonitatis quam homines. Et ideo illuminationes et
revelationes divinae a Deo ad homines per Angelos deferuntur.
Prophetica autem cognitio fit secundum illuminationem et revelationem
divinam. Unde manifestum est quod fiat per Angelos.
Ad primum ergo dicendum quod caritas, secundum quam fit homo amicus
Dei, est perfectio voluntatis, in quam solus Deus imprimere potest.
Sed prophetia est perfectio intellectus, in quem etiam Angelus potest
imprimere, ut in primo dictum est. Et ideo non est similis ratio de
utroque.
Ad secundum dicendum quod gratiae gratis datae attribuuntur spiritui
sancto sicut primo principio, qui tamen operatur huiusmodi gratias in
hominibus mediante ministerio Angelorum.
Ad tertium dicendum quod operatio instrumenti attribuitur principali
agenti, in cuius virtute instrumentum agit. Et quia minister est
sicut instrumentum, idcirco prophetica revelatio, quae fit ministerio
Angelorum, dicitur esse divina.
|
|