|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ad prophetiam requiratur
dispositio naturalis. Prophetia enim recipitur in propheta secundum
dispositionem recipientis. Quia super illud Amos I, dominus de
Sion rugiet, dicit Glossa Hieronymi, naturale est ut omnes qui
volunt rem rei comparare, ex eis rebus sumant comparationes quas sunt
experti et in quibus sunt nutriti, verbi gratia, nautae suos inimicos
ventis, damnum naufragio comparant. Sic et Amos, qui fuit pastor
pecorum timorem Dei rugitui leonis assimilat. Sed quod recipitur in
aliquo secundum modum recipientis, requirit naturalem dispositionem.
Ergo prophetia requirit naturalem dispositionem.
2. Praeterea, speculatio prophetiae est altior quam scientiae
acquisitae. Sed indispositio naturalis impedit speculationem scientiae
acquisitae, multi enim, ex indispositione naturali pertingere non
possunt ad scientiarum speculamina capienda. Multo ergo magis
requiritur ad contemplationem propheticam.
3. Praeterea, indispositio naturalis magis impedit aliquem quam
impedimentum accidentale. Sed per aliquid accidentale superveniens
impeditur speculatio prophetiae, dicit enim Hieronymus, super
Matth., quod tempore illo quo coniugales actus geruntur, praesentia
spiritus sancti non dabitur, etiam si propheta esse videatur qui
officio generationis obsequitur. Ergo multo magis indispositio
naturalis impedit prophetiam. Et sic videtur quod bona dispositio
naturalis ad prophetiam requiratur.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in homilia Pentecostes, implet
scilicet spiritus sanctus, citharaedum puerum, et Psalmistam facit,
pastorem armentorum sycomoros vellicantem, et prophetam facit. Non
ergo requiritur aliqua praecedens dispositio ad prophetiam, sed
dependet ex sola voluntate spiritus sancti, de quo dicitur, I ad
Cor. XII, haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens
singulis prout vult.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, prophetia vere et
simpliciter dicta est ex inspiratione divina, quae autem est ex causa
naturali, non dicitur prophetia nisi secundum quid. Est autem
considerandum quod, sicut Deus, quia est causa universalis in
agendo, non praeexigit materiam, nec aliquam materiae dispositionem,
in corporalibus effectibus, sed simul potest et materiam et
dispositionem et formam inducere; ita etiam in effectibus spiritualibus
non praeexigit aliquam dispositionem, sed potest simul cum effectu
spirituali inducere dispositionem convenientem, qualis requireretur
secundum ordinem naturae. Et ulterius posset etiam simul per
creationem producere ipsum subiectum, ut scilicet animam in ipsa sui
creatione disponeret ad prophetiam, et daret ei gratiam prophetalem.
Ad primum ergo dicendum quod indifferens est ad prophetiam quibuscumque
similitudinibus res prophetica exprimatur. Et ideo hoc ex operatione
divina non immutatur circa prophetam. Removetur autem divina virtute;
si quid prophetiae repugnat.
Ad secundum dicendum quod speculatio scientiae fit ex causa naturali.
Natura autem non potest operari nisi dispositione praecedente in
materia. Quod non est dicendum de Deo, qui est prophetiae causa.
Ad tertium dicendum quod aliqua naturalis indispositio, si non
removeretur, impedire posset prophetalem revelationem, puta si aliquis
esset totaliter sensu naturali destitutus. Sicut etiam impeditur
aliquis ab actu prophetandi per aliquam vehementem passionem vel irae
vel concupiscentiae, qualis est in coitu vel per quamcumque aliam
passionem. Sed talem indispositionem naturalem removet virtus divina,
quae est prophetiae causa.
|
|