|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod bonitas morum requiratur
ad prophetiam. Dicitur enim Sap. VII, quod sapientia Dei per
nationes in animas sanctas se transfert, et amicos Dei et prophetas
constituit. Sed sanctitas non potest esse sine bonitate morum et sine
gratia gratum faciente. Ergo prophetia non potest esse sine bonitate
morum et gratia gratum faciente.
2. Praeterea, secreta non revelantur nisi amicis, secundum illud
Ioan. XV, vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a
patre meo, nota feci vobis. Sed prophetis Deus sua secreta revelat,
ut dicitur Amos III. Ergo videtur quod prophetae sint Dei amici.
Quod non potest esse sine caritate. Ergo videtur quod prophetia non
possit esse sine caritate, quae non est sine gratia gratum faciente.
3. Praeterea, Matth. VII dicitur, attendite a falsis
prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem
sunt lupi rapaces. Sed quicumque sunt sine gratia interius, videntur
esse lupi rapaces. Ergo omnes sunt falsi prophetae. Nullus est ergo
verus propheta nisi bonus per gratiam.
4. Praeterea, philosophus dicit, in libro de Somn. et Vigil.,
quod si divinatio somniorum est a Deo, inconveniens est eam immittere
quibuslibet, et non optimis viris. Sed constat donum prophetiae esse
a Deo. Ergo donum prophetiae non datur nisi optimis viris.
Sed contra est quod Matth. VII, his qui dixerant domine nonne in
nomine suo prophetavimus? Respondetur, nunquam novi vos. Novit
autem dominus eos qui sunt eius, ut dicitur II ad Tim. II. Ergo
prophetia potest esse in his qui non sunt Dei per gratiam.
Respondeo dicendum quod bonitas morum potest attendi secundum duo, uno
quidem modo, secundum interiorem eius radicem, quae est gratia gratum
faciens; alio autem modo, quantum ad interiores animae passiones et
exteriores actiones. Gratia autem gratum faciens ad hoc principaliter
datur ut anima hominis Deo per caritatem coniungatur, unde Augustinus
dicit, in XV de Trin., nisi impertiatur cuique spiritus sanctus,
ut eum Dei et proximi faciat amatorem, ille a sinistra non transfertur
ad dexteram. Unde quidquid potest esse sine caritate, potest esse
sine gratia gratum faciente et per consequens sine bonitate morum.
Prophetia autem potest esse sine caritate. Quod apparet ex duobus.
Primo quidem, ex actu utriusque, nam prophetia pertinet ad
intellectum cuius actus praecedit actum voluntatis, quam perficit
caritas. Unde apostolus, I ad Cor. XIII, prophetiam
connumerat aliis ad intellectum pertinentibus quae possunt sine caritate
haberi. Secundo, ex fine utriusque, datur enim prophetia ad
utilitatem Ecclesiae, sicut et aliae gratiae gratis datae secundum
illud apostoli, I ad Cor. XII, unicuique datur manifestatio
spiritus ad utilitatem; non autem ordinatur directe ad hoc quod
affectus ipsius prophetae coniungatur Deo, ad quod ordinatur caritas.
Et ideo prophetia potest esse sine bonitate morum, quantum ad primam
radicem huius bonitatis. Si vero consideremus bonitatem morum secundum
passiones animae et actiones exteriores, secundum hoc impeditur aliquis
a prophetia per morum malitiam. Nam ad prophetiam requiritur maxima
mentis elevatio ad spiritualium contemplationem, quae quidem impeditur
per vehementiam passionum, et per inordinatam occupationem rerum
exteriorum. Unde et de filiis prophetarum legitur IV Reg. IV,
quod simul habitabant cum Eliseo, quasi solitariam vitam ducentes, ne
mundanis occupationibus impedirentur a dono prophetiae.
Ad primum ergo dicendum quod donum prophetiae aliquando datur homini et
propter utilitatem aliorum, et propter propriae mentis illustrationem.
Et hi sunt in quorum animas sapientia divina per gratiam gratum
facientem se transferens, amicos Dei et prophetas eos constituit.
Quidam vero consequuntur donum prophetiae solum ad utilitatem aliorum.
Qui sunt quasi instrumenta divinae operationis. Unde Hieronymus
dicit, super Matth., prophetare, vel virtutes facere et Daemonia
eiicere, interdum non est eius meriti qui operatur, sed vel invocatio
nominis Christi hoc agit; vel ob condemnationem eorum qui invocant,
vel utilitatem eorum qui vident et audiunt, conceditur.
Ad secundum dicendum quod Gregorius, exponens illud, dicit dum
audita superna caelestia amamus, amata iam novimus, quia amor ipse
notitia est. Omnia ergo eis nota fecerat, quia, a terrenis
desideriis immutati, amoris summi facibus ardebant. Et hoc modo non
revelantur semper secreta divina prophetis.
Ad tertium dicendum quod non omnes mali sunt lupi rapaces, sed solum
illi qui intendunt aliis nocere, dicit enim Chrysostomus, super
Matth., quod Catholici doctores, etsi fuerint peccatores, servi
quidem carnis dicuntur, non tamen lupi rapaces, quia non habent
propositum perdere Christianos. Et quia prophetia ordinatur ad
utilitatem aliorum, manifestum est tales esse falsos prophetas, quia
ad hoc non mittuntur a Deo.
Ad quartum dicendum quod dona divina non semper dantur optimis
simpliciter, sed quandoque illis qui sunt optimi quantum ad talis doni
perceptionem. Et sic Deus donum prophetiae illis dat quibus optimum
iudicat dare.
|
|