|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod nulla prophetia sit a
Daemonibus. Prophetia enim est divina revelatio, ut Cassiodorus
dicit. Sed illud quod fit a Daemone, non est divinum. Ergo nulla
prophetia potest esse a Daemone.
2. Praeterea, ad propheticam cognitionem requiritur aliqua
illuminatio, ut supra dictum est. Sed Daemones non illuminant
intellectum humanum, ut supra dictum est in primo. Ergo nulla
prophetia potest esse a Daemonibus.
3. Praeterea, non est efficax signum quod etiam ad contraria se
habet. Sed prophetia est signum confirmationis fidei, unde super
illud Rom. XII, sive prophetiam secundum rationem fidei, dicit
Glossa, nota quod in numeratione gratiarum a prophetia incipit, quae
est prima probatio quod fides nostra sit rationabilis, quia credentes,
accepto spiritu, prophetabant. Non ergo prophetia a Daemonibus dari
potest.
Sed contra est quod dicitur III Reg. XVIII, congrega ad me
universum Israel in monte Carmeli, et prophetas Baal trecentos
quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de
mensa Iezabel. Sed tales erant Daemonum cultores. Ergo videtur
quod etiam a Daemonibus sit aliqua prophetia.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, prophetia importat
cognitionem quandam procul existentem a cognitione humana. Manifestum
est autem quod intellectus superioris ordinis aliqua cognoscere potest
quae sunt remota a cognitione intellectus inferioris. Supra
intellectum autem humanum est non solum intellectus divinus, sed etiam
intellectus Angelorum bonorum et malorum, secundum naturae ordinem.
Et ideo quaedam cognoscunt Daemones, etiam sua naturali cognitione,
quae sunt remota ab hominum cognitione, quae possunt hominibus
revelare. Simpliciter autem et maxime remota sunt quae solus Deus
cognoscit. Et ideo prophetia proprie et simpliciter dicta fit solum
per revelationem divinam. Sed et ipsa revelatio facta per Daemones,
potest secundum quid dici prophetia. Unde illi quibus aliquid per
Daemones revelatur, non dicuntur in Scripturis prophetae
simpliciter, sed cum aliqua additione, puta, prophetae falsi, vel,
prophetae idolorum. Unde Augustinus, XII super Gen. ad
Litt., cum malus spiritus arripit hominem in haec, scilicet visa aut
daemoniacos facit, aut arreptitios, aut falsos prophetas.
Ad primum ergo dicendum quod Cassiodorus ibi definit prophetiam
proprie et simpliciter dictam.
Ad secundum dicendum quod Daemones ea quae sciunt hominibus
manifestant, non quidem per illuminationem intellectus, sed per
aliquam imaginariam visionem, aut etiam sensibiliter colloquendo. Et
in hoc deficit haec prophetia a vera.
Ad tertium dicendum quod aliquibus signis, etiam exterioribus,
discerni potest prophetia Daemonum a prophetia divina. Unde dicit
Chrysostomus, super Matth., quod quidam prophetant in spiritu
Diaboli, quales sunt divinatores, sed sic discernuntur, quoniam
Diabolus interdum falsa dicit, spiritus sanctus nunquam. Unde
dicitur Deut. XVIII, si tacita cogitatione responderis, quomodo
possum intelligere verbum quod non est locutus dominus? Hoc habebis
signum, quod in nomine domini propheta ille praedixerit, et non
evenerit, hoc dominus non est locutus.
|
|