|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod prophetae Daemonum
nunquam vera praedicant. Dicit enim Ambrosius quod omne verum, a
quocumque dicatur, a spiritu sancto est. Sed prophetae Daemonum non
loquuntur a spiritu sancto, quia non est conventio Christi ad
Belial, ut dicitur II ad Cor. VI. Ergo videtur quod tales
nunquam vera praenuntiant.
2. Praeterea, sicut veri prophetae inspirantur a spiritu veritatis,
ita prophetae Daemonum inspirantur a spiritu mendacii, secundum illud
III Reg. ult., egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium
prophetarum eius. Sed prophetae inspirati a spiritu sancto nunquam
loquuntur falsum, ut supra habitum est. Ergo prophetae Daemonum
nunquam loquuntur verum.
3. Praeterea, Ioan. VIII dicitur de Diabolo quod, cum
loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia Diabolus est mendax,
et pater eius, idest mendacii. Sed inspirando prophetas suos
Diabolus non loquitur nisi ex propriis, non enim instituitur minister
Dei ad veritatem enuntiandam, quia non est conventio lucis ad
tenebras, ut dicitur II ad Cor. VI. Ergo prophetae Daemonum
nunquam vera praedicunt.
Sed contra est quod, Num. XXII, dicit quaedam Glossa quod
Balaam divinus erat, Daemonum scilicet ministerio, et arte magica,
nonnunquam futura praenoscebat. Sed ipse multa praenuntiavit vera,
sicut est id quod habetur Num. XXIV, orietur stella ex Iacob,
et consurget virga de Israel. Ergo etiam prophetae Daemonum
praenuntiant vera.
Respondeo dicendum quod sicut se habet bonum in rebus, ita verum in
cognitione. Impossibile est autem inveniri aliquid in rebus quod
totaliter bono privetur. Unde etiam impossibile est esse aliquam
cognitionem quae totaliter sit falsa, absque admixtione alicuius
veritatis. Unde et Beda dicit quod nulla falsa est doctrina quae non
aliquando aliqua vera falsis intermisceat. Unde et ipsa doctrina
Daemonum, qua suos prophetas instruunt, aliqua vera continet, per
quae receptibilis redditur, sic enim intellectus ad falsum deducitur
per apparentiam veritatis, sicut voluntas ad malum per apparentiam
bonitatis. Unde et Chrysostomus dicit, super Matth., concessum
est Diabolo interdum vera dicere, ut mendacium suum rara veritate
commendet.
Ad primum ergo dicendum quod prophetae Daemonum non semper loquuntur
ex Daemonum revelatione, sed interdum ex inspiratione divina, sicut
manifeste legitur de Balaam, cui dicitur dominus esse locutus, Num.
XXII, licet esset propheta Daemonum. Quia Deus utitur etiam
malis ad utilitatem bonorum. Unde et per prophetas Daemonum aliqua
vera praenuntiat, tum ut credibilior fiat veritas, quae etiam ex
adversariis testimonium habet; tum etiam quia, dum homines talibus
credunt, per eorum dicta magis ad veritatem inducuntur. Unde etiam
Sibyllae multa vera praedixerunt de Christo. Sed et quando prophetae
Daemonum a Daemonibus instruuntur, aliqua vera praedicunt, quandoque
quidem virtute propriae naturae, cuius auctor est spiritus sanctus;
quandoque etiam revelatione bonorum spirituum, ut patet per
Augustinum, XII super Gen. ad Litt. Et sic etiam illud verum
quod Daemones enuntiant, a spiritu sancto est.
Ad secundum dicendum quod verus propheta semper inspiratur a spiritu
veritatis, in quo nihil est falsitatis, et ideo nunquam dicit falsum.
Propheta autem falsitatis non semper instruitur a spiritu falsitatis,
sed quandoque etiam inspiratur a spiritu veritatis. Ipse etiam
spiritus falsitatis quandoque enuntiat vera, quandoque falsa, ut
dictum est.
Ad tertium dicendum quod propria Daemonum esse dicuntur illa quae
habent a seipsis, scilicet mendacia et peccata. Quae autem pertinent
ad propriam naturam, non habent a seipsis, sed a Deo. Per virtutem
autem propriae naturae quandoque vera praenuntiant, ut dictum est.
Utitur etiam eis Deus ad veritatis manifestationem per ipsos fiendam,
dum divina mysteria eis per Angelos revelantur, ut dictum est.
|
|