|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod prophetae ipsam Dei
essentiam videant. Quia super illud Isaiae XXXVIII, dispone
domui tuae etc., dicit Glossa, prophetae in ipso libro praescientiae
Dei, in quo omnia scripta sunt, legere possunt. Sed praescientia
Dei est ipsa eius essentia. Ergo prophetae vident ipsam Dei
essentiam.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in IX de Trin., quod in illa
aeterna veritate, ex qua temporalia facta sunt omnia, formam secundum
quam sumus, et secundum quam operamur, visu mentis aspicimus. Sed
prophetae altissimam inter omnes homines habent divinorum cognitionem.
Ergo ipsi maxime divinam essentiam vident.
3. Praeterea, futura contingentia praecognoscuntur a prophetis
secundum immobilem veritatem. Sic autem non sunt nisi in ipso Deo.
Ergo prophetae ipsum Deum vident.
Sed contra est quod visio divinae essentiae non evacuatur in patria.
Prophetia autem evacuatur, ut habetur I ad Cor. XIII. Ergo
prophetia non fit per visionem divinae essentiae.
Respondeo dicendum quod prophetia importat cognitionem divinam ut
procul existentem, unde et de prophetis dicitur, Heb. XI, quod
erant a longe aspicientes. Illi autem qui sunt in patria, in statu
beatitudinis existentes, non vident ut a remotis, sed quasi ex
propinquo, secundum illud Psalmi, habitabunt recti cum vultu tuo.
Unde manifestum est quod cognitio prophetica alia est a cognitione
perfecta, quae erit in patria. Unde et distinguitur ab ea sicut
imperfectum a perfecto, et ea adveniente evacuatur, ut patet per
apostolum, I ad Cor. XIII. Fuerunt autem quidam qui,
cognitionem propheticam a cognitione beatorum distinguere volentes,
dixerunt quod prophetae viderunt ipsam divinam essentiam, quam vocant
speculum aeternitatis, non tamen secundum quod est obiectum beatorum,
sed secundum quod sunt in ea rationes futurorum eventuum. Quod quidem
est omnino impossibile. Deus enim est obiectum beatitudinis secundum
ipsam sui essentiam, secundum id quod Augustinus dicit, in V
Confess., beatus est qui te scit, etiam si illa, idest creaturas,
nesciat. Non est autem possibile quod aliquis videat rationes
creaturarum in ipsa divina essentia, ita quod eam non videat. Tum
quia ipsa divina essentia est ratio omnium quae fiunt, ratio autem
idealis non addit super divinam essentiam nisi respectum ad creaturam.
Tum etiam quia prius est cognoscere aliquid in se, quod est cognoscere
Deum ut est obiectum beatitudinis, quam cognoscere illud per
comparationem ad alterum, quod est cognoscere Deum secundum rationes
rerum in ipso existentes. Et ideo non potest esse quod prophetae
videant Deum secundum rationes creaturarum, et non prout est obiectum
beatitudinis. Et ideo dicendum est quod visio prophetica non est visio
ipsius divinae essentiae, nec in ipsa divina essentia vident ea quae
vident, sed in quibusdam similitudinibus, secundum illustrationem
divini luminis. Unde Dionysius dicit, IV cap. Cael. Hier.,
de visionibus propheticis loquens, quod sapiens theologus visionem
illam dicit esse divinam quae fit per similitudinem rerum forma
corporali carentium, ex reductione videntium in divina. Et huiusmodi
similitudines divino lumine illustratae magis habent rationem speculi
quam Dei essentia. Nam in speculo resultant species ab aliis rebus,
quod non potest dici de Deo. Sed huiusmodi illustratio mentis
prophetice potest dici speculum, inquantum resultat ibi similitudo
veritatis divinae praescientiae et propter hoc dicitur speculum
aeternitatis, quasi repraesentans Dei praescientiam, qui in sua
aeternitate omnia praesentialiter videt, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod prophetae dicuntur inspicere in libro
praescientiae Dei, inquantum ex ipsa Dei praescientia resultat
veritas in mentem prophetae.
Ad secundum dicendum quod in prima veritate dicitur homo videre
propriam formam, qua existit, inquantum primae veritatis similitudo
refulget in mente humana, ex quo anima habet quod seipsam cognoscat.
Ad tertium dicendum quod ex hoc ipso quod in Deo futura contingentia
sunt secundum immobilem veritatem, potest imprimere menti prophetae
similem cognitionem, absque eo quod prophetae Deum per essentiam
videant.
|
|