|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in prophetica
revelatione non imprimantur divinitus menti prophetae novae rerum
species, sed solum novum lumen. Quia sicut dicit Glossa Hieronymi,
Amos I, prophetae utuntur similitudinibus rerum in quibus conversati
sunt. Sed si visio prophetica fieret per aliquas species de novo
impressas, nihil operaretur ibi praecedens conversatio. Ergo non
imprimuntur aliquae species de novo in animam prophetae, sed solum
propheticum lumen.
2. Praeterea, sicut Augustinus dicit, XII super Gen. ad
Litt., visio imaginaria non facit prophetam, sed solum visio
intellectualis, unde etiam Dan. X dicitur quod intelligentia opus
est in visione. Sed visio intellectualis, sicut in eodem libro
dicitur, non fit per aliquas similitudines, sed per ipsam rerum
veritatem. Ergo videtur quod prophetica revelatio non fiat per
impressionem aliquarum specierum.
3. Praeterea, per donum prophetiae spiritus sanctus exhibet homini
id quod est supra facultatem naturae. Sed formare quascumque rerum
species potest homo ex facultate naturali. Ergo videtur quod in
prophetica revelatione non infundantur aliquae species rerum, sed solum
intelligibile lumen.
Sed contra est quod dicitur Osee XII, ego visiones multiplicavi
eis, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Sed multiplicatio
visionum non fit secundum lumen intelligibile, quod est commune in omni
prophetica visione, sed solum secundum diversitatem specierum,
secundum quas etiam est assimilatio. Ergo videtur quod in prophetica
revelatione imprimuntur novae species rerum, et non solum intelligibile
lumen.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XII super Gen.
ad Litt., cognitio prophetica maxime ad mentem pertinet. Circa
cognitionem autem humanae mentis duo oportet considerare, scilicet
acceptionem, sive repraesentationem rerum; et iudicium de rebus
praesentatis. Repraesentantur autem menti humanae res aliquae secundum
aliquas species, et secundum naturae ordinem, primo oportet quod
species praesententur sensui; secundo, imaginationi; tertio,
intellectui possibili, qui immutatur a speciebus phantasmatum secundum
illustrationem intellectus agentis. In imaginatione autem non solum
sunt formae rerum sensibilium secundum quod accipiuntur a sensu, sed
transmutatur diversimode, vel propter aliquam transmutationem
corporalem, sicut accidit in dormientibus et furiosis; vel etiam
secundum imperium rationis disponuntur phantasmata in ordine ad id quod
est intelligendum. Sicut enim ex diversa ordinatione earundem
litterarum accipiuntur diversi intellectus, ita etiam secundum diversam
dispositionem phantasmatum resultant in intellectu diversae species
intelligibiles. Iudicium autem humanae mentis fit secundum vim
intellectualis luminis. Per donum autem prophetiae confertur aliquid
humanae menti supra id quod pertinet ad naturalem facultatem, quantum
ad utrumque, scilicet et quantum ad iudicium, per influxum
intellectualis luminis; et quantum ad acceptionem seu repraesentationem
rerum, quae fit per aliquas species. Et quantum ad hoc secundum,
potest assimilari doctrina humana revelationi propheticae, non autem
quantum ad primum, homo enim suo discipulo repraesentat aliquas res per
signa locutionum, non autem potest interius illuminare, sicut facit
Deus. Horum autem duorum primum principalius est in prophetia, quia
iudicium est completivum cognitionis. Et ideo, si cui fiat divinitus
repraesentatio aliquarum rerum per similitudines imaginarias, ut
Pharaoni et Nabuchodonosor; aut etiam per similitudines corporales,
sicut Baltassar, non est talis censendus propheta, nisi illuminetur
eius mens ad iudicandum; sed talis apparitio est quiddam imperfectum in
genere prophetiae, unde a quibusdam vocatur casus prophetiae, sicut et
divinatio somniorum. Erit autem propheta si solummodo intellectus eius
illuminetur ad diiudicandum etiam ea quae ab aliis imaginarie visa
sunt, ut patet de Ioseph, qui exposuit somnium Pharaonis. Sed
sicut Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt., maxime
propheta est qui utroque praecellit, ut videat in spiritu corporalium
rerum significativas similitudines; et eas vivacitate mentis
intelligat. Repraesentantur autem divinitus menti prophetae quandoque
quidem mediante sensu exterius, quaedam formae sensibiles, sicut
Daniel vidit Scripturam parietis, ut legitur Dan. V. Quandoque
autem per formas imaginarias, sive omnino divinitus impressas, non per
sensum acceptas, puta si alicui caeco nato imprimerentur in
imaginatione colorum similitudines; vel etiam divinitus ordinatas ex
his quae a sensibus sunt acceptae, sicut Ieremias vidit ollam
succensam a facie Aquilonis, ut habetur Ierem. I. Sive etiam
imprimendo species intelligibiles ipsi menti, sicut patet de his qui
accipiunt scientiam vel sapientiam infusam, sicut Salomon et
apostoli. Lumen autem intelligibile quandoque quidem imprimitur menti
humanae divinitus ad diiudicandum ea quae ab aliis visa sunt, sicut
dictum est de Ioseph; et sicut patet de apostolis, quibus dominus
aperuit sensum ut intelligerent Scripturas, ut dicitur Luc.
XXIV; et ad hoc pertinet interpretatio sermonum. Sive etiam ad
diiudicandum secundum divinam veritatem ea quae cursu naturali homo
apprehendit. Sive etiam ad diiudicandum veraciter et efficaciter ea
quae agenda sunt, secundum illud Isaiae LXIII, spiritus domini
ductor eius fuit. Sic igitur patet quod prophetica revelatio quandoque
quidem fit per solam luminis influentiam, quandoque autem per species
de novo impressas, vel aliter ordinatas.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, quando in prophetica
revelatione divinitus ordinantur species imaginariae praeacceptae a
sensu secundum congruentiam ad veritatem revelandam, tunc conversatio
praecedens aliquid operatur ad ipsas similitudines, non autem quando
totaliter ab extrinseco imprimuntur.
Ad secundum dicendum quod visio intellectualis non fit secundum aliquas
similitudines corporales et individuales, fit tamen secundum aliquam
similitudinem intelligibilem, unde Augustinus dicit, IX de
Trin., quod habet animus nonnullam speciei notae similitudinem.
Quae quidem similitudo intelligibilis in revelatione prophetica
aliquando immediate a Deo imprimitur, aliquando autem ex formis
imaginatis resultat secundum adiutorium prophetici luminis; quia ex
eisdem formis imaginatis subtilior conspicitur veritas secundum
illustrationem altioris luminis.
Ad tertium dicendum quod quascumque formas imaginatas naturali virtute
homo potest formare, absolute huiusmodi formas considerando, non tamen
ut sint ordinatae ad repraesentandas intelligibiles veritates quae
hominis intellectum excedunt, sed ad hoc necessarium est auxilium
supernaturalis luminis.
|
|