|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod visio prophetica semper
fiat cum abstractione a sensibus. Dicitur enim Num. XII, si quis
fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per
somnium loquar ad illum. Sed sicut Glossa dicit, in principio
Psalterii, visio quae est per somnia et visiones, est per ea quae
videntur dici vel fieri. Cum autem aliqua videntur dici vel fieri quae
non dicuntur vel fiunt, est alienatio a sensibus. Ergo prophetia
semper fit cum alienatione a sensibus.
2. Praeterea, quando una virtus multum intenditur in sua
operatione, alia potentia abstrahitur a suo actu, sicut illi qui
vehementer intendunt ad aliquid audiendum, non percipiunt visu ea quae
coram ipsis fiunt. Sed in visione prophetica maxime intellectus
elevatur et intenditur in suo actu. Ergo videtur quod semper fiat cum
abstractione a sensibus.
3. Praeterea, impossibile est idem simul ad oppositas partes
converti. Sed in visione prophetica mens convertitur ad accipiendum a
superiori. Ergo non potest simul converti ad sensibilia. Necessarium
ergo videtur quod revelatio prophetica semper fit cum abstractione a
sensibus.
Sed contra est quod dicitur I ad Cor. XIV, spiritus prophetarum
prophetis subiecti sunt. Sed hoc esse non posset, si propheta non
esset sui compos, a sensibus alienatus existens. Ergo videtur quod
prophetica visio non fiat cum alienatione a sensibus.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, prophetica revelatio fit
secundum quatuor, scilicet secundum influxum intelligibilis luminis,
secundum immissionem intelligibilium specierum, secundum impressionem
vel ordinationem imaginabilium formarum, et secundum expressionem
formarum sensibilium. Manifestum est autem quod non fit abstractio a
sensibus quando aliquid repraesentatur menti prophetae per species
sensibiles, sive ad hoc specialiter formatas divinitus, sicut rubus
ostensus Moysi, et Scriptura ostensa Danieli; sive etiam per alias
causas productas, ita tamen quod secundum divinam providentiam ad
aliquid prophetice significandum ordinetur, sicut per arcam Noe
significabatur Ecclesia. Similiter etiam non est necesse ut fiat
alienatio ab exterioribus sensibus per hoc quod mens prophetae
illustratur intelligibili lumine, aut formatur intelligibilibus
speciebus, quia in nobis perfectum iudicium intellectus habetur per
conversionem ad sensibilia, quae sunt prima nostrae cognitionis
principia, ut in primo habitum est. Sed quando fit revelatio
prophetica secundum formas imaginarias, necesse est fieri abstractionem
a sensibus, ut talis apparitio phantasmatum non referatur ad ea quae
exterius sentiuntur. Sed abstractio a sensibus quandoque fit
perfecte, ut scilicet nihil homo sensibus percipiat. Quandoque autem
imperfecte, ut scilicet aliquid percipiat sensibus, non tamen plene
discernat ea quae exterius percipit ab his quae imaginabiliter videt,
unde Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt., sic videntur
quae in spiritu fiunt imagines corporum, quemadmodum corpora per
corpus, ita ut simul cernatur et homo aliquis praesens, et absens
alius spiritu, tanquam oculis. Talis tamen alienatio a sensibus non
fit in prophetis cum aliqua inordinatione naturae, sicut in arreptitiis
vel furiosis, sed per aliquam causam ordinatam, vel naturalem, sicut
per somnum; vel animalem, sicut per vehementiam contemplationis,
sicut de Petro legitur, Act. X, quod, cum oraret in caenaculo,
factus est in excessu mentis; vel virtute divina rapiente, secundum
illud Ezech. I, facta est super eum manus domini.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa loquitur de prophetis
quibus imprimebantur vel ordinabantur imaginariae formae, vel in
dormiendo, quod significatur per somnium; vel in vigilando, quod
significatur per visionem.
Ad secundum dicendum quod quando mens intenditur in suo actu circa
absentia, quae sunt a sensibus remota, tunc propter vehementiam
intentionis sequitur alienatio a sensibus. Sed quando mens intenditur
in suo actu circa dispositionem vel iudicium sensibilium, non oportet
quod a sensibus abstrahatur.
Ad tertium dicendum quod motus mentis prophetice non est secundum
virtutem propriam, sed secundum virtutem superioris influxus. Et
ideo, quando ex superiori influxu mens prophetae inclinatur ad
iudicandum vel disponendum aliquid circa sensibilia, non fit alienatio
a sensibus, sed solum quando elevatur mens ad contemplandum aliqua
sublimiora.
Ad quartum dicendum quod spiritus prophetarum dicuntur esse subiecti
prophetis, quantum ad propheticam enuntiationem, de qua ibi apostolus
loquitur; quia scilicet ex proprio sensu loquuntur ea quae viderunt,
non mente perturbata, sicut arreptitii, ut dixerunt Priscilla, et
Montanus. Sed in ipsa prophetica revelatione potius ipsi subiiciuntur
spiritui prophetiae, idest dono prophetico.
|
|