|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod prophetae semper
cognoscant ea quae prophetant. Quia, ut Augustinus dicit, XII
super Gen. ad Litt., quibus signa per aliquas rerum corporalium
similitudines demonstrabantur in spiritu, nisi accessisset mentis
officium ut etiam intelligerentur, nondum erat prophetia. Sed ea quae
intelliguntur, non possunt esse incognita. Ergo propheta non ignorat
ea quae prophetat.
2. Praeterea, lumen prophetiae est excellentius quam lumen rationis
naturalis. Sed quicumque lumine naturali habet scientiam, non ignorat
ea quae scit. Ergo quicumque lumine prophetico aliqua enuntiat, non
potest ea ignorare.
3. Praeterea, prophetia ordinatur ad hominum illuminationem, unde
dicitur II Pet. I. Habetis propheticum sermonem, cui bene
facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. Sed
nihil potest alios illuminare nisi in se sit illuminatum. Ergo videtur
quod propheta prius illuminatur ad cognoscendum ea quae aliis enuntiat.
Sed contra est quod dicitur Ioan. XI. Hoc autem a semetipso
Caiphas non dixit, sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit
quia Iesus moriturus erat pro gente, et cetera. Sed hoc Caiphas non
cognovit. Ergo non omnis qui prophetat cognoscit ea quae prophetat.
Respondeo dicendum quod in revelatione prophetica movetur mens
prophetae a spiritu sancto sicut instrumentum deficiens respectu
principalis agentis. Movetur autem mens prophetae non solum ad aliquid
apprehendendum, sed etiam ad aliquid loquendum vel ad aliquid
faciendum, et quandoque quidem ad omnia tria simul, quandoque autem ad
duo horum, quandoque vero ad unum tantum. Et quodlibet horum
contingit esse cum aliquo cognitionis defectu. Nam cum mens prophetae
movetur ad aliquid aestimandum vel apprehendendum, quandoque quidem
inducitur ad hoc quod solum apprehendat rem illam, quandoque autem
ulterius ad hoc quod cognoscat haec sibi esse divinitus revelata.
Similiter etiam quandoque movetur mens prophetae ad aliquid loquendum,
ita quod intelligat id quod per haec verba spiritus sanctus intendit,
sicut David, qui dicebat, II Reg. XXIII, spiritus domini
locutus est per me, quandoque autem ille cuius mens movetur ad aliqua
verba depromenda, non intelligit quid spiritus sanctus per haec verba
intendat, sicut patet de Caipha, Ioan. XI. Similiter etiam cum
spiritus sanctus movet mentem alicuius ad aliquid faciendum quandoque
quidem intelligit quid hoc significet, sicut patet de Ieremia, qui
abscondit lumbare in Euphraten, ut habetur Ierem. XIII,
quandoque vero non intelligunt, sicut milites dividentes vestimenta
Christi non intelligebant quid significaret. Cum ergo aliquis
cognoscit se moveri a spiritu sancto ad aliquid aestimandum, vel
significandum verbo vel facto, hoc proprie ad prophetiam pertinet.
Cum autem movetur, sed non cognoscit, non est perfecta prophetia,
sed quidam instinctus propheticus. Sciendum tamen quod, quia mens
prophetae est instrumentum deficiens, sicut dictum est et veri
prophetae non omnia cognoscunt quae in eorum visis aut verbis aut etiam
factis spiritus sanctus intendit.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam primae rationes loquuntur
de veris prophetis, quorum mens divinitus illustratur perfecte.
|
|