|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dividatur
prophetia in Glossa super Matth. I, ecce virgo in utero habebit,
ubi dicitur quod prophetia alia est ex praedestinatione Dei, quam
necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro impleatur arbitrio,
ut haec de qua hic agitur; alia est ex praescientia Dei, cui nostrum
admiscetur arbitrium; alia est quae comminatio dicitur quae fit ob
signum divinae animadversionis. Illud enim quod consequitur omnem
prophetiam, non debet poni ut membrum dividens prophetiam. Sed omnis
prophetia est secundum praescientiam divinam, quia prophetae legunt in
libro praescientiae, ut dicit Glossa, Isaiae XXXVIII. Ergo
videtur quod non debeat poni una species prophetiae quae est secundum
praescientiam.
2. Praeterea, sicuti aliquid prophetatur secundum comminationem,
ita etiam secundum promissionem, et utraque variatur. Dicitur enim
Ierem. XVIII, repente loquar adversum gentem et adversum
regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud, si poenitentiam
egerit gens illa a malo suo, agam et ego poenitentiam, et hoc pertinet
ad prophetiam comminationis. Et postea subdit de prophetia
promissionis, subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et
plantem illud, si fecerit malum in oculis meis, poenitentiam agam
super bono quod locutus sum ut facerem ei. Ergo, sicut ponitur
prophetia comminationis, ita debet poni prophetia promissionis.
3. Praeterea, Isidorus dicit, in libro Etymol., prophetiae
genera sunt septem. Primum genus, extasis, quod est mentis
excessus, sicut vidit Petrus vas submissum de caelo cum variis
animalibus. Secundum genus, visio, sicut apud Isaiam dicentem,
vidi dominum sedentem, et cetera. Tertium genus est somnium, sicut
Iacob scalam dormiens vidit. Quartum genus est per nubem, sicut ad
Moysen loquitur Deus. Quintum genus, vox de caelo, sicut ad
Abraham sonuit dicens, ne mittas manum in puerum. Sextum genus,
accepta parabola, sicut apud Balaam. Septimum genus, repletio
spiritus sancti, sicut pene apud omnes prophetas. Ponit etiam tria
genera visionum, unum, secundum oculos corporis; alterum, secundum
spiritum imaginarium; tertium, per intuitum mentis. Sed haec non
exprimuntur in prius dicta divisione. Ergo est insufficiens.
Sed contra est auctoritas Hieronymi, cuius dicitur esse Glossa.
Respondeo dicendum quod species habituum et actuum in moralibus
distinguuntur secundum obiecta. Obiectum autem prophetiae est id quod
est in cognitione divina supra humanam facultatem existens. Et ideo
secundum horum differentiam distinguitur prophetia in diversas species,
secundum prius dictam divisionem. Dictum est autem supra quod futurum
est in divina cognitione dupliciter. Uno modo, prout est in sua
causa. Et sic accipitur prophetia comminationis, quae non semper
impletur, sed per eam praenuntiatur ordo causae ad effectus, qui
quandoque, aliis supervenientibus, impeditur. Alio modo,
praecognoscit Deus aliqua in seipsis. Vel ut fienda ab ipso. Et
horum est prophetia praedestinationis, quia, secundum Damascenum,
Deus praedestinat ea quae non sunt in nobis. Vel ut fienda per
liberum arbitrium hominis. Et sic est prophetia praescientiae. Quae
potest esse bonorum et malorum, quod non contingit de prophetia
praedestinationis, quae est bonorum tantum. Et quia praedestinatio
sub praescientia comprehenditur, ideo in Glossa, in principio
Psalterii, ponitur tantum duplex prophetiae species, scilicet
secundum praescientiam, et secundum comminationem.
Ad primum ergo dicendum quod praescientia proprie dicitur praecognitio
futurorum eventuum prout in seipsis sunt, et secundum hoc ponitur
species prophetiae. Prout autem dicitur respectu futurorum eventuum
sive secundum quod in seipsis sunt sive secundum quod sunt in causis
suis, communiter se habet ad omnem speciem prophetiae.
Ad secundum dicendum quod prophetia promissionis comprehenditur sub
prophetia comminationis, quia eadem ratio est veritatis in utraque.
Denominatur tamen magis a comminatione, quia Deus pronior est ad
relaxandum poenam quam ad subtrahendum promissa beneficia.
Ad tertium dicendum quod Isidorus distinguit prophetiam secundum modum
prophetandi. Qui quidem potest distingui vel secundum potentias
cognoscitivas in homine, quae sunt sensus, imaginatio et intellectus.
Et sic sumitur triplex visio, quam ponit tam ipse quam Augustinus,
XII super Gen. ad Litt. Vel potest sumi secundum differentiam
prophetici influxus. Qui quidem, quantum ad illustrationem
intellectus, significatur per repletionem spiritus sancti, quam
septimo loco ponit. Quantum vero ad impressionem formarum
imaginabilium, ponit tria, scilicet somnium, quod ponit tertio loco;
et visionem, quae fit in vigilando respectu quorumcumque communium,
quam ponit in secundo loco; et extasim, quae fit per elevationem
mentis in aliqua altiora, quam ponit primo loco. Quantum vero ad
sensibilia signa, ponit tria. Quia sensibile signum aut est aliqua
res corporea exterius apparens visui, sicut nubes, quam ponit quarto
loco. Aut est vox exterius formata ad auditum hominis delata, quam
ponit quinto loco. Aut est vox per hominem formata cum similitudine
alicuius rei, quod pertinet ad parabolam, quam ponit sexto loco.
|
|