|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod excellentior sit
prophetia quae habet visionem intellectualem et imaginariam, quam ea
quae habet visionem intellectualem tantum. Dicit enim Augustinus,
XII super Gen. ad Litt., et habetur in Glossa, I ad Cor.
XIV, super illud, spiritus autem loquitur mysteria, minus est
propheta qui rerum significatarum solo spiritu videt imagines; et magis
est propheta qui solo earum intellectu est praeditus; sed maxime
propheta est qui in utroque praecellit. Hoc autem pertinet ad
prophetam qui simul habet intellectualem et imaginariam visionem. Ergo
huiusmodi prophetia est altior.
2. Praeterea, quanto virtus alicuius rei est maior, tanto ad magis
distantia se extendit. Sed lumen propheticum principaliter ad mentem
pertinet, ut ex dictis patet. Ergo perfectior videtur esse prophetia
quae derivatur usque ad imaginationem, quam illa quae existit in solo
intellectu.
3. Praeterea, Hieronymus, in prologo libri regum, distinguit
prophetas contra Hagiographos. Omnes autem illi quos prophetas
nominat, puta Isaias, Ieremias et alii huiusmodi, simul cum
intellectuali visione imaginariam habuerunt, non autem illi qui
dicuntur Hagiographi, sicut ex inspiratione spiritus sancti
scribentes, sicut Iob, David, Salomon et huiusmodi. Ergo videtur
quod magis proprie dicuntur prophetae illi qui habent simul visionem
imaginariam cum intellectuali, quam illi qui habent intellectualem
tantum.
4. Praeterea, Dionysius dicit, I cap. Cael. Hier., quod
impossibile est nobis superlucere divinum radium, nisi varietate
sacrorum velaminum circumvelatum. Sed prophetica revelatio fit per
immissionem divini radii. Ergo videtur quod non possit esse absque
phantasmatum velaminibus.
Sed contra est quod Glossa dicit, in principio Psalterii, quod ille
modus prophetiae ceteris est dignior, quando scilicet ex sola spiritus
sancti inspiratione, remoto omni exteriori adminiculo facti vel dicti
vel visionis vel somnii, prophetatur.
Respondeo dicendum quod dignitas eorum quae sunt ad finem, praecipue
consideratur ex fine. Finis autem prophetiae est manifestatio alicuius
veritatis supra hominem existentis. Unde quanto huiusmodi manifestatio
est potior, tanto prophetia est dignior. Manifestum est autem quod
manifestatio veritatis divinae quae fit secundum nudam contemplationem
ipsius veritatis, potior est quam illa quae fit sub similitudine
corporalium rerum, magis enim appropinquat ad visionem patriae,
secundum quam in essentia Dei veritas conspicitur. Et inde est quod
prophetia per quam aliqua supernaturalis veritas conspicitur nude
secundum intellectualem veritatem, est dignior quam illa in qua veritas
supernaturalis manifestatur per similitudinem corporalium rerum secundum
imaginariam visionem. Et ex hoc etiam ostenditur mens prophetae
sublimior, sicut in doctrina humana auditor ostenditur esse melioris
intellectus qui veritatem intelligibilem a magistro nude prolatam capere
potest, quam ille qui indiget sensibilibus exemplis ad hoc manuduci.
Unde in commendationem prophetiae David dicitur, II Reg.
XXIII, mihi locutus est fortis Israel; et postea subdit, sicut
lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat.
Ad primum ergo dicendum quod quando aliqua supernaturalis veritas
revelanda est per similitudines corporales, tunc magis est propheta qui
utrumque habet, scilicet lumen intellectuale et imaginariam visionem,
quam ille qui habet alterum tantum, quia perfectior est prophetia. Et
quantum ad hoc loquitur Augustinus. Sed illa prophetia in qua
revelatur nude intelligibilis veritas, est omnibus potior.
Ad secundum dicendum quod aliud est iudicium de his quae propter se
quaeruntur, et de his quae quaeruntur propter aliud. In his enim quae
propter se quaeruntur, quanto virtus agentis ad plura et remotiora se
extendit, tanto potior est, sicut medicus reputatur melior qui potest
plures, et magis a sanitate distantes sanare. In his autem quae non
quaeruntur nisi propter aliud, quanto agens potest ex paucioribus et
propinquioribus ad suum intentum pervenire, tanto videtur esse maioris
virtutis, sicut magis laudatur medicus qui per pauciora et leviora
potest sanare infirmum. Visio autem imaginaria in cognitione
prophetica non requiritur propter se, sed propter manifestationem
intelligibilis veritatis. Et ideo tanto potior est prophetia, quanto
minus ea indiget.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet aliquid esse simpliciter
melius, quod tamen minus proprie recipit alicuius praedicationem,
sicut cognitio patriae est nobilior quam cognitio viae, quae tamen
magis proprie dicitur fides, eo quod nomen fidei importat
imperfectionem cognitionis. Similiter autem prophetia importat quandam
obscuritatem et remotionem ab intelligibili veritate. Et ideo magis
proprie dicuntur prophetae qui vident per imaginariam visionem, quamvis
illa prophetia sit nobilior quae est per intellectualem visionem, dum
tamen sit eadem veritas utrobique revelata. Si vero lumen
intellectuale alicui divinitus infundatur non ad cognoscendum aliqua
supernaturalia, sed ad iudicandum secundum certitudinem veritatis
divinae ea quae humana ratione cognosci possunt; sic talis prophetia
intellectualis est infra illam quae est cum imaginaria visione ducente
in supernaturalem veritatem; cuiusmodi prophetiam habuerunt omnes illi
qui numerantur in ordine prophetarum. Qui etiam ex hoc specialiter
dicuntur prophetae, quia prophetico officio fungebantur, unde et ex
persona domini loquebantur, dicentes ad populum, haec dicit dominus;
quod non faciebant illi qui Hagiographa conscripserunt, quorum plures
loquebantur frequentius de his quae humana ratione cognosci possunt,
non quasi ex persona Dei, sed ex persona propria, cum adiutorio tamen
divini luminis.
Ad quartum dicendum quod illustratio divini radii in vita praesenti non
fit sine velaminibus phantasmatum qualiumcumque, quia connaturale est
homini, secundum statum praesentis vitae, ut non intelligat sine
phantasmate. Quandoque tamen sufficiunt phantasmata quae communi modo
a sensibus abstrahuntur, nec exigitur aliqua visio imaginaria divinitus
procurata. Et sic dicitur revelatio prophetica fieri sine imaginaria
visione.
|
|