|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod gradus prophetiae non
possint distingui secundum visionem imaginariam. Gradus enim alicuius
rei non attenditur secundum id quod est propter aliud, sed secundum id
quod est propter se. In prophetia autem propter quaeritur visio
intellectualis, propter aliud autem visio imaginaria, ut supra dictum
est. Ergo videtur quod gradus prophetiae non distinguantur secundum
imaginariam visionem, sed solum secundum intellectualem.
2. Praeterea, unius prophetae videtur esse unus gradus prophetiae.
Sed uni prophetae fit revelatio secundum diversas imaginarias
visiones. Ergo diversitas imaginariae visionis non diversificat gradus
prophetiae.
3. Praeterea, secundum Glossam, in principio Psalterii,
prophetia consistit in dictis et factis, somnio et visione. Non ergo
debet prophetiae gradus magis distingui secundum imaginariam visionem,
ad quam pertinet visio et somnium, quam secundum dicta et facta.
Sed contra est quod medium diversificat gradus cognitionis, sicut
scientia propter quid est altior, eo quod est per nobilius medium,
quam scientia quia, vel etiam quam opinio. Sed visio imaginaria in
cognitione prophetica est sicut quoddam medium. Ergo gradus prophetiae
distingui debent secundum imaginariam visionem.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, prophetia in qua per lumen
intelligibile revelatur aliqua supernaturalis veritas per imaginariam
visionem, medium gradum tenet inter illam prophetiam in qua revelatur
supernaturalis veritas absque imaginaria visione, et illam in qua per
lumen intelligibile absque imaginaria visione dirigitur homo ad ea
cognoscenda vel agenda quae pertinent ad humanam conversationem. Magis
autem est proprium prophetiae cognitio quam operatio. Et ideo infimus
gradus prophetiae est cum aliquis ex interiori instinctu movetur ad
aliqua exterius facienda, sicut de Samsone dicitur, Iudic. XV,
quod irruit spiritus domini in eum, et sicut solent ad ardorem ignis
ligna consumi, ita et vincula quibus ligatus erat, dissipata sunt et
soluta. Secundus autem gradus prophetiae est cum aliquis ex interiori
lumine illustratur ad cognoscendum aliqua quae tamen non excedunt
limites naturalis cognitionis, sicut dicitur de Salomone, III
Reg. IV, quod locutus est parabolas, et disputavit super lignis,
a cedro quae est in Libano usque ad hyssopum quae egreditur de
pariete, et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et
piscibus. Et hoc totum fuit ex divina inspiratione, nam
praemittitur, dedit Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam
nimis. Hi tamen duo gradus sunt infra prophetiam proprie dictam, quia
non attingunt ad supernaturalem veritatem. Illa autem prophetia in qua
manifestatur supernaturalis veritas per imaginariam visionem,
diversificatur primo, secundum differentiam somnii, quod fit in
dormiendo; et visionis, quae fit in vigilando. Quae pertinet ad
altiorem gradum prophetiae, quia maior vis prophetici luminis esse
videtur quae animam occupatam circa sensibilia in vigilando abstrahit ad
supernaturalia, quam illa quae animam hominis abstractam a sensibilibus
invenit in dormiendo. Secundo autem diversificantur gradus prophetiae
quantum ad expressionem signorum imaginabilium quibus veritas
intelligibilis exprimitur. Et quia signa maxime expressa
intelligibilis veritatis sunt verba ideo altior gradus prophetiae
videtur quando propheta audit verba exprimentia intelligibilem
veritatem, sive in vigilando sive in dormiendo, quam quando videt
aliquas res significativas veritatis, sicut septem spicae plenae
significant septem annos ubertatis. In quibus etiam signis tanto
videtur prophetia esse altior, quanto signa sunt magis expressa, sicut
quod Ieremias vidit incendium civitatis sub similitudine ollae
succensae, sicut dicitur Ierem. I. Tertio autem ostenditur esse
altior gradus prophetiae quando propheta non solum videt signa verborum
vel factorum, sed etiam videt, in vigilando vel in dormiendo, aliquem
sibi colloquentem aut aliquid demonstrantem, quia per hoc ostenditur
quod mens prophetae magis appropinquat ad causam revelantem. Quarto
autem potest attendi altitudo gradus prophetalis ex conditione eius qui
videtur. Nam altior gradus prophetiae est si ille qui loquitur vel
demonstrat, videatur, in vigilando vel dormiendo, in specie Angeli,
quam si videatur in specie hominis. Et adhuc altior si videatur, in
dormiendo vel vigilando, in specie Dei, secundum illud Isaiae VI,
vidi dominum sedentem. Super omnes autem hos gradus est tertium genus
prophetiae, in quo intelligibilis veritas et supernaturalis absque
imaginaria visione ostenditur. Quae tamen excedit rationem prophetiae
proprie dictae, ut dictum est. Et ideo consequens est quod gradus
prophetiae proprie dictae distinguantur secundum imaginariam visionem.
Ad primum ergo dicendum quod discretio luminis intelligibilis non
potest a nobis cognosci nisi secundum quod iudicatur per aliqua signa
imaginaria vel sensibilia. Et ideo ex diversitate imaginatorum
perpenditur diversitas intellectualis luminis.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, prophetia non est
per modum habitus immanentis, sed magis per modum passionis
transeuntis. Unde non est inconveniens quod uni et eidem prophetae
fiat revelatio prophetica diversis vicibus secundum diversos gradus.
Ad tertium dicendum quod dicta et facta de quibus ibi fit mentio, non
pertinent ad revelationem prophetiae, sed ad denuntiationem, quae fit
secundum dispositionem eorum quibus denuntiatur id quod prophetae
revelatum est; et hoc fit quandoque per dicta, quandoque per facta.
Denuntiatio autem et operatio miraculorum consequenter se habent ad
prophetiam, ut supra dictum est.
|
|